# De animalibus 33

Aristotle, De animalibus, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/33

Testes ex eo maribus pendent: de quibus postea partium commu ni examine quemadmodum se habeant disseremus: Hęc eodem modo uel in sexu foemineo omnia natura conformauit atque disposuit: nulla enim parte interiore sexus inter se differunt: nisi utero cuius forma qualis nam sit ex consectionum descri ptione petendum expectandumque est: situs eius ad intestina infra aluum a parte priore tum uesica iuncta supra uterum est: sed de uteris quoque pariter omnibus disscrendum postea est: Neque enim similes dati omnibus sunt: nec forma simili con stituti. Si uterus cęterorum quoque animalium uulua dicenda est partes hominis tum interiores: tum exteriores hastalesque: & ad hunc modum haberi perspectum est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
