# De animalibus 337

Aristotle, De animalibus, VM LIBER QVARTVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/337

laborant enim testata omnia per frigus & ęstum: atque exuperantiam tperis pati nequeunt. argumento est: quod echinis euenit. habent.n. id iam inde ab ortu naturę: & pleniluniis uberius: non quia per id tempus copiosius pascuntur: ut quidam putant: sed quod noctes te pidiores sint: propter lucem pleniorem. Calorem enim desiderant: quo niam frigori patent: utpote quę sanguine careant: exquo fit: ut ęstate potius ubique uigeant: praeter quam in pyrensi euripo. nam ibi non minus tempore hyberno probantur. Cuius rei causa est: quod tunc uberius pabulentur: cum pisces per id tempus ea loca relinquant. ha bent echini omnes oua eodem numero atque impari omnes. quina enim: dentes etiam uentresque totidem. Ratio: quod non ouum est quod ouum uocatur: ut modo dixi: sed quod bona animalis enutritione: alimoniaque proueniat. fit ostreis quidem in altero tantummodo la tere: id quod oui nomine appellatur: idemque est: quod echinos habe re dicimus: sed cum testa echini non modo cęterorum ostreorum orbem colligat unum: sed in globum circumagatur: ut non partim talis: per tim non talis formetur: sed usque quaque similis sit (undique enim in se nutibus suis conglobatur) idcirco ouum quoque simili modo habeant necesse est. Non enim ambitu ut cętera dissimili constat echinus. nam que iis omnibus caput in medio situm est. quanquidem corperis partem situm tenere superiorem certu est. nec uero ouum habere continuum potest: quando neque cętera generis eiusdem sic habent: sed altero latere tantum sui orbis. ergo cum id commune omnium sit: proprium autem illius: ut globi speciem gerat. Qua numero impari sint necesse est. nam si pari essent: per diametrum disposita haberentur: cum similem hinc: atque inde seruari ra tionem interualli conueniat. Sic autem dispositis utroque latere orbis ouum haberetur: quod in cęteris ostreis non est. altero.n. latere suę orę id habent: & ostreę & pectines. itaque terna aut quina aut quolibet alio numero impari esse necesse est. At si terna essent: diducta inter se laxo ammodum interuallo haberentur: si plura qui quina: continuum prope ouum redderetur: quorum alterum non melius est: alterum fieri non potest. Quina igitur oua echinos habere necesse est: quam ob causam uenter quoque quinque partitus est: & dentes totidem habentur. singula enim oua: cum quasi corpera quaedam animalis sint: modum quoque uiuendi similem habeant necesse est. hinc enim capitur incrementum.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
