# De animalibus 338

Aristotle, De animalibus, VM LIBER QVARTVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/338

nam si uenter unus tantummodo esset: oua aut longe distarent: aut totum alueum occuparent: ut echinus: & difficile moueretur: et cibi minus impleretur. Cum autem quinque numero interualla sint: uentrem singulis adiunctum: quinque partitum esse ne cesse est: eademque de causa dentes etiam totidem habentur: ita enim natura similem rationem praedictis membris reddiderit. Sed quam ob causam oua numero impari: totque numero echinus habeat dictum est. cur autem alii parua ammodum: alii magna: causa est quod natura constant: alii aliis calidiore. calor enim cibum concoquere plenius potest. quamobrem qui cibo inutiles sunt: in iis excrementi plus est. mobiliores etiam facit natura caloris: ut pascantur: nec stabiles maneant: cuius rei indicium est: quod eorum spinis aliquid semper adhęreat: tanquim crebro mo ueantur. spinis enim ut pedibus utuntur. Ertibula autem parum sua natura a plantis differunt: Sunt tau men spongiis uiuaciora. quippe cum spongię uires habeant plantę: natura enim continue ab inanimatis ad animalia transit per ea quę uiuant quidem: Sed non sint animalia: ita ut parum admodum differre alterum ab altero uideatur propter suam propinquitatem. spongia igitur ut dictum est: cum adhęrendo tantum uiuere possit: ab soluta autem nequeat uiuere similis plantis omnino est. Quę autem tubera uocant: & pulmones: atque etiam plura eiusmodi alia in mari parum ab iis differunt sua ipsa absolutione: uiuunt enim sine ullo sen su perinde ac plantę absolutę. nam & in terrestribus plantis sunt non nulla eiusmodi: quae & uiuant & gignantur: aut in aliis plantis: aut absoluta: quale etiam est: quod modo parnasus fert: uocatum a quibus dam epipetrum. hoc enim diu uiuere potest suspensum: & uertibulum igitur: & quicquid generis eiusdem simile plantę est: quia adhęren do tantummodo uiuit. Sed cum aliquid habeat carnis: sensum aliquem ha bere uideri potest. itaque utro nam mo statuendum sit incertum est: habet hoc animalis genus duo foramina: rimamque unam: qua recipiat humorem cibo accommodatum: & qua rursus emittat quantum humoris remaneat. nihil enim excrementi ut cętera crustata hoc se habere ostendit. ex quo fit potissimum: ut & hoc: & quicquid simile in animalium genere est: planta in re appellari possit. Nec enim planta ulla habet excrementum. pręcingi uero per medium tenui quadam membrana in qua uitę principatus sit ratio congrua est Vas autem urticas appellant: non testa operiuntur: sed exclusę omnino sunt iis quę in genera diuisimus: ancipi ti natura hoc genus est: ambigens & plantę & animali. absolui enim & ęscam petere nonnullas & sentire occurrentia posse: at que etiam asperitate corporis uti: ad se tuendum animalis est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
