# De animalibus 339

Aristotle, De animalibus, VM LIBER QVARTVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/339

At uero quod imperfectum sit & saxis celeriter adhęreat: nec aliquid ex crementi emittat manifeste: quanquam os habeat: plantarum generi simile est. Tellarum etiam genus simile est. quippe quod concarum s complures aggrediens exugat. Ratio eorum quę inter exanguia absoluta uiuant: ut mollium crustatorumque eadem atque testatorum est. partes igitur ad cibum accommodatas: quas om nibus inesse necesse est: eo quo explicauimus modo sese habent. Sed habeant certe illud quoque oportet: quod ei parti proporcionetur: cui sentiendi principatus in sanguineo genere mandatus est. hoc enim in omnibus animalibus inesse necesse est: ergo mol libus id membrana continetur humidum: per quod gula in uen trem pertendit: admota potius tergo: mutis id a nonnullis uocatur. Crustatis etiam tale quid alterum adiunctum est: quod & ipsum mutis nomine appellatur: humida corpulentaque ea pars est: tendit per eam mediam: ut modo diximus stomachus siue gula. Nam si inter eam & tergum positus esset: distendi ęque non posset: cibo ingrediente: propter dorsi duriciam. intestinum a mute natura semouit: extraque posuit: & atramentum intestino annexuit: ut quam plurimum distaret ab aditu: & pars sordida a no bili: & principe procul haberetur: partem hanc cordi proportiona ri & situs ipse ostendit. Cum idem sit & dulcedo humoris: tanquam concocta: & sanguinea quędam: incrustatis etiam eodem modo sentiendi principatus habetur: sed minus patet. attamen in medio semper quęrendum hoc principium est: aut scilicet inter partes qua cibum recipiunt: & qua excrementum emittunt. Si fixa degunt: aut inter dextram partem: & sinistram: Si incessilia sunt: Insectis principii eiusmodi pars ut ante diximus inter caput & alueum est: quę & si magna ex parte simplex est: tamen nonnullis multiplex est: ut iulis: & similibus pręlongis: quo fit ut pręcisa uiuere possint. natura enim partem hanc simplicem unamque tantum facere in omnibus uult. itaque ubi potest simpli cem facit: ubi non potest multiplicem. idque in aliis minus: in aliis magis apertum est. partes autem quę cibum administrat: non pari ratione datę omnibus sunt: sed plurimum differunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
