# De animalibus 341

Aristotle, De animalibus, VM LIBER QVARTVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/341

Quinetiam quod principia plura habeant: hinc & insectiones sunt: & numerus pedum proinde augetur: quibus autem pedes pauciores: hęc uolu cres sunt: ut pedum inopia: adiumento pennarum compensetur: ipsarum autem uolucrum quę pascuis uiuant: & pabuli causa necesse habeant euagari hę quadripennes sunt: & corpulentiam habent leuiorem: ut apes & reliqua generis eiusdem: binas utroque sui corporis latere pennas gerunt: At uero quę corpore exiguo sunt bipennes constant: ut genus muscarum. Quę autem parua sunt: & uitam stabilem agunt: multis fulciuntur pennis: ut apes: & crusta pennas obtectas gerunt: uelut gallerucę & cętera id genus insecta scilicet ut pennarum uires integras tueantur. Cum enim sta bilia sint: corrumpi facilius possunt: quam quę motu citantur agiliori itaque septo proposito muniuntur. Quinetiam penna eorum caret & fissura & caule. non enim penna: sed membrana cutis ęmula est: quę prae siccitate necessario absoluatur corpore eorum: cum carnis portio frigeat. insecta autem sunt: tum ob causas praedictas: tum etiam ut sese tu to inflexu seruare possint. conglomerantur enim quęcunque ex iis prolixo corpore sunt: quod effici nisi insectis non posset. Quę autem glome rari nequeant: contrahunt se incisuras quod patet: cum tanguntur: uelut ea quae canthari uocantur. ubi enim metuerint: motu cessant: totoque corpore indurescunt. insecta uero hęc esse necessarium propterea est quod in eorum essentia inest: ut multa principia habeant: eaque ratione sane plantis assimilantur: ut enim plantę ipsa quoque praecisa uiuere possunt: sed hęc aliquandiu: ille uel perfici possunt: ac duę ex una atque etiam plures numero procreantur: aculeis etiam armantur nonnulla inse cta contra animalia noxia. geritur aculeus: aliis parte priore: aliis po steriore: aut enim ore: aut aluo extrema. nam ut elephantis pars delegata odoribus: commoda etiam: tum ad pugnandum: tum ad cibi usum habetur: sic insectorum quibusdam lingua pluribus officiis fungitur: quippe quae & cibum sentiat suscipiat: admoueatque: & defendat con tra aliorum iniurias. Quibus aut non in ore aculeus: hęc dentes ha bent: cibi scilicet aut conficiendi: aut capiendi: ammouendique gratia: ut formicę: ut apes. At uero quae aculeo in aluo armata sunt hęc ut animosa aculeum pro armis optinuere: qui aut intra aluum conditus est: ut in apibus & uespis: quoniam uolucres sunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
