# De animalibus 345

Aristotle, De animalibus, 345. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/345

deinde in testinum usque in ostium excrementi qua. d.hęc ita in sanguineo genere disposita sunt. & caput pectusque locum optinent primum. reli qua eorum ipsorum gratia: aut motus causa a natura adiecta sunt: ut priora posterioraque crura. In crustatis etiam in sectisque ordo interiorum eodem modo constare uult: sed officiis exteriorum motionum differt a sangunieo genere. At uero mollia & turbinata inter se quidem proxime constant: sed iis econuerso. finis enim ad principium flectitur quasi quis lineam eflectendo adducat. d. ad.a. Cum enim ita partes interiores iis collocentur ambit alueus: qui in polypis tantum caput uocatur: qualis in testa to genere turbo est. nec aliud interem: nisi quod alteris molle quod ambit est: alteris duro tegmine carnem natura complexa est: ut seruentur: Cum difficulter moueantur. hinc fit ut excrementum tam mollibus qui turbinatis meatu ori uicino emittatur: quiqui mollibus infra turbinatis a latere. hac de causa pedes mollium ita positi sunt: & contra qui cęterorum. Epię atque lolligines non simili ut polypi modo constant: quoniam uim nandi tantummodo habent: cum polypi uel ingredi possint. habent enim sepię & lolligines pedes supra den tes senos exiguos: eorumque nouissimos duos maiores. reliquos autem octonorum duos infra omnium maximos. ut enim quadrupedibus crura posteriora firmiora ualidioraque sunt: ita iis quoque maximi qui infra habentur. his enim onus sustinetur motusque potissimum agitur duo. etiam illi nouissimi maiores suis mediis sunt: quia illis ministrent. polypus medios quatuor habet maximos. Omnibus igitur his pedes octoni. sed sepiis & lolliginibus breues. polypis magni. aluium enim corpo ris sepię & lolligines habent magnum: polypi paruum. itaque quod natura polypis ex corpore dempserat: id in pedum longitudinem addit: quod sepiis & lolliginibus de pedibus abstulerat: eo corperis magnitudinem auxit. quamobrem polypis pedes non solum ad nandum utiles sunt: sed etiam ad ambulandum. sepiis aut & lolliginibus inutiles sunt. parui sunt enim: cum alueum habeant magnum.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
