# De animalibus 348

Aristotle, De animalibus, 348. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/348

omnes enim infantes pomiliones sunt: tum profectu ętatis: hominibus pars inferior augetur: quadrupedibus contra: inferior primum maxima est. tum processu temporis superior crescit: quę scilicet ea est: quę ab ano ad caput porrecta est. unde fit ut pulli equini pau lo suis parentibus sint summissiores: atque adulti crure posteriore caput attingere nequeunt. quod nouelli facile attingunt. Sollipeda & bisulca ita se habent. digitata autem cornuque uacua: forma quidem & ipsa pomilionis sunt: sed minus. quamobrem pars eorum inferior ad superiorem defectus ratione incrementum capessit. Auium etiam & piscium genus omneque sanguine pręditu: forma pomilionis est: ut dixi. Quamobrem bruta hominibus sunt dementiora: etenim inter homines: pueri uiris: & inter uiros pomiliones mente deficiunt. quaqui aliis uiribus forte ualeant. cuius rei causa quam diximus est: quod principium animi admodum difficile motu: corpulem tumque in iis est. addo etiam quod cum minus remaneat caloris: qui efferat. plus autem terrenę portionis supersit: efficitur ut corpus animalis: tum minus: tum etiam multipes formetur: demunque expes: prostratumque in terram pre inopia caloris proueniat: sensimque procedendo ita degenerat: ut principium uitale caputque infra habeat: ad postremum immobile fit: & sensu uacuum: plantaque est: uice mutata: ut superiora infra: inferiora supra habeat. radix enim plantarum uim optinet oris: & capitis. semen contra supra: extremisque ramis consistit. Sed quam ob causam animalium aliud bipes: aliud multipes: aliud omnino expes: & cur alia plantę: alia animantes constiterint: explicatum iam est. atque etiam qua de causa homo animalium unus erectus est: utque erectus sua pte natura: non desiderat crura priora: sed pro iis brachia & manus a natura recepit: Annaxagoras igitur hominem prudentissimum omnium animalium esse ait: quoniam unus omnium manus optinet: sed recta ratio exigit: ut quoniam prudentissimus om nium est: ideo manus receperit. manus enim instrumentum sunt. natura autem ut homo prudens: ita tribuere solet cuique rem qua uti possit. rectius enim tibia dabitur perito tibię: qui tibiam habenti: paritia tibię addetur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
