# De animalibus 349

Aristotle, De animalibus, 349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/349

rem enm minorem maiori potiorique natura addidit: non maiorem nobilioremque minori: quod si ita melius est. natura autem ex iis quę fieri possunt facere solet quod melius sit. homo non propter manus prudentissimus est: sed quia prudentissimus omnium animalium est: ideo manus optinet. qui enim prudentissimus est: recte plurimis uti instrumentis potnst. manus autem esse uidetur non unum iustrumentum: sed multa est enim (ut ita loquar) instrumentum ante instrumenta. natura igitur ei qui artes plurimas recipere potest: manum reddidit quae ad plura instrumenta utilis est. Qui autem hominem non bene: sed deterrime omnium animalium constare aiunt: nudum enim atque inermem creatum referunt: non recte ii sentiunt. cętera enim animalia unum auxilium habent: idque nullo pacto possunt per mutare: sed quasi calceata semper dormire: ac omnia agere: nec uestitum unquam deponere pleniorem: neque arma mutare quę semel acceperint necesse est. At homini multa habere auxilia licet: eaque subinde mutare arma etiam quę uelit: & ubi uelit capere potest. manus enim & unguis est: & ungula: & cornu: & hasta: & ensis: & quoduis aliud genus armorum: aut instrumentorum. quippe quę omnia hęc sit: quoniam omnia & sumere potest: & tenere. cui manus naturę forma etiam adhibita est congrua. diuisa enim & multifida est. nam in eius diuisione: componendi facultas est. in compositione uis diuidendi esse non posset: uti etiam eadem modo simplici: modo duplici: & omnino multifariam licet. Quin & flexus digitorum ad capiendum premendumque commodissime habent. unus a latere adiunctus est digitus: isque breuis: & crassus sed non longus: ut enim si manus omnino deesset: potestas ca piendi non fieret: sic nisi digitus hic a latere adesset: non cadem illa facultas probe daretur. hic enim a parte inferiori sursum premit: ut cęteri a superiore deorsum: quod fieri ita oportet si uali de quasi compula forti colligandum sit. pollet hic plurimum ut unus multis ęquiparet. breues etiam est: ut robustus sit: & quo niam nullam pręstaret commoditatem si longus esset. recte etiam nouissimus digitus paruus est: & medius longus: tanquam remus nauigii medius: quod enim officio capitur: circum per medium digitum complecti potissimum necesse est. Sed enim pollex et magnus qui a latere iunctus est: ideo appellatur: quamuis paruus sit: quia cęteri sine eo inutiles fere sunt. ungues etiam recte natura molita est. quippe quę cęteris animalibus eos uel ad usum alium dederit. homini autem operimenti tantum gratia excogitarit. digitos enim extremos integunt & tuentur. flexus bra chiorum homini: tum ad cibum ammouendium: tum ad cęteros usus contra quam quadrupedum generi aguntur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
