# De animalibus 358

Aristotle, De animalibus, 358. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/358

collum auibus quoque porrectum: eademque de causa qua cęteris est. hoc aliis breue: aliis longum: & fere pro crurum modo: magna ex parte descriptum est. Quibus enim longa sunt crura: iis collum longum: contra quibus breuia crura iis collum breue: praeter quam palmipedibus. Collum enim nec breue: cum cruribus longis: nec longum cum breuibus: pastum administrare ex terra potest. carniuoris etiam uolucribus longitudo colli in con moda est. imbecille enim quod prolixum est. iis aute uictus beneficio uirium comparatur: qnamobre nulli collum longum: cui ungues adun ci palmipedes: & quae diuisis quidem: sed paru diductis digitis sunt: ut quę eodem genere cum palmipedibus contineantur collum longius habent. tale enim ad cibum ex humore petendum commodius est: sed crura iis breuia: ut melius natare possint. Rostra etiam inter se dif ferunt uictus ratione: aliis enim rectum: aliis uncum rostrum est. rectum iis quę cibi capiendi gratia tantum id habent. uncum car niuoris. Tale enim utile est ad retinendum: iis quę raptu uiuant: et cibum ex animalibus petere necesse habeant. quibus autem uictus ratio placida herbisque comparanda est: iis rostrum latum. hoc enim & ad effodiendum pabulum: & ad euellendum: & ad tondendum conmodius est. nonnullis longum: ut & collum: quoniam cibum ex alto capere soleant: & quidem bona pars: tum earum: tum etiam palmipedum: aut simpliciter aut parte eadem captura bestiolarum quarundam aqua tilium uiuit. Itaque fit ut collo quasi harundine piscatoria: rostro autem ueluti linea & hamo utantur. partes uero pronę supinę que: & thorax appellatus: quadrupedum confusius in genere auium habentur. alę enim pro branchiis & prioribus pedibus dependent. membrum pe culiare auium: quamobrem pro spatulis extrema alarum dorso adhęrent. Rura ut in homine bina: sed intro flectenda: ut quadrupedum suffragines: non ut hominis poplices foras. alas autem quas uicem crurum priorum complere modo diximus: in orbem agunt. bipes necessario est genus auium: inter ea quę sanguinem habent: atque etiam aligerum. Cum enim sanguinea quęque non pluribus quam quaternis notis moueantur: membra pendentia quaterna: auibus quoque sunt: ut cęteris gressilibus: & pedestribus quanquam illis brachia aut crura quaterna: auibus uice crurum priorum brachiorumue: ala commune datum est membrum. hac enim uolati les sunt: quę quidem uolandi uis in auis essentia continetur. itaque ne cessario restat: ut bipedes sint. ita enim notis siue signis quater nis alis scilicet additis moueantur. Ectus acutum carnosumque omnibus est: acutum ut melius uo lent. lata enim quod multum aeris propellunt: difficilius mouentur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
