Latin
362
Aristotle, De animalibus 362
Unproofread scanNot analysed yet
contra accidit ranis: quod enim latitudo earum parte priore minus carno sa est: ideo natura quantum corpulentię priori ademerat: tantum posteriori &caudę addidit. piscibus nulla membra dependent. quoniam eorum natura natilis est: ratione suę substantię. nihil enim superuacaneum: nihil frustra natura agit. Sed cum sua substantia sanguinem habeant: &tamen natiles non gressiles sunt pinnulas habent: ut nantes pedibus carent: ut non pedestres: sed aquatiles. pedum enim additio utilis ad motum qui in pedo: hoc est solo agatur: unde &nomen inditum pedibus est. Ad hęc fieri non potest ut simul &quaternas habeant pinnulas: &pedes aut aliud eiusmodi membrum cum sanguinem habeant. Orduli quanuis branchiis pręditi: pedes habent: quoniam penna carent: caudam etiam habent laxam: &latam. pisces qui non lati sunt modo raię aut pastinacę: quaternas pinnulas habent: binas parte prona: &binas supina. neque est qui habeat plures. sanguine enim careret. binas quę parte prona lateribus geruntur omnes fere habent: reliquis quę subditę sunt. carent non nulli ex longis &corpulentis ut anguilla: ut conger: et mugilum genus: quod in lacu sipharum nascitur: nullę omnino pinnę prę longis &serpentis speciem referentibus: ut murenę: sed flexuo so impulsu corporum: ita humore utuntur: ut terra: serpentes: modo nanque eodem serpentes natant: quo in sicco repunt. Causa cur id genus piscium pinnis careat: eadem est: qua serpentes pedibus uacent. cuius rei causam explicauimus: cum de incessu &motu animalium ageremus: aut enim male mouerentur: aut nullo pacto moueri possent: si quaternas mouendi notas habe rent. uix enim mouerentur: siue propinquas inter se haberent: si ue remotas: propter longius interuallum: sed si plures mouendi notas sanguinis uacua essent: hęc eadem causa bipennibus quoque piscibus reddenda est. serpentis enim ea quoque faciem referunt: &sui corporis flexu pro duabus pinnis utuntur. unde fit ut in sicco &repere possint: &diutius uiuere.