# De animalibus 362

Aristotle, De animalibus, 362. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/362

contra accidit ranis: quod enim latitudo earum parte priore minus carno sa est: ideo natura quantum corpulentię priori ademerat: tantum posteriori & caudę addidit. piscibus nulla membra dependent. quoniam eorum natura natilis est: ratione suę substantię. nihil enim superuacaneum: nihil frustra natura agit. Sed cum sua substantia sanguinem habeant: & tamen natiles non gressiles sunt pinnulas habent: ut nantes pedibus carent: ut non pedestres: sed aquatiles. pedum enim additio utilis ad motum qui in pedo: hoc est solo agatur: unde & nomen inditum pedibus est. Ad hęc fieri non potest ut simul & quaternas habeant pinnulas: & pedes aut aliud eiusmodi membrum cum sanguinem habeant. Orduli quanuis branchiis pręditi: pedes habent: quoniam penna carent: caudam etiam habent laxam: & latam. pisces qui non lati sunt modo raię aut pastinacę: quaternas pinnulas habent: binas parte prona: & binas supina. neque est qui habeat plures. sanguine enim careret. binas quę parte prona lateribus geruntur omnes fere habent: reliquis quę subditę sunt. carent non nulli ex longis & corpulentis ut anguilla: ut conger: et mugilum genus: quod in lacu sipharum nascitur: nullę omnino pinnę prę longis & serpentis speciem referentibus: ut murenę: sed flexuo so impulsu corporum: ita humore utuntur: ut terra: serpentes: modo nanque eodem serpentes natant: quo in sicco repunt. Causa cur id genus piscium pinnis careat: eadem est: qua serpentes pedibus uacent. cuius rei causam explicauimus: cum de incessu & motu animalium ageremus: aut enim male mouerentur: aut nullo pacto moueri possent: si quaternas mouendi notas habe rent. uix enim mouerentur: siue propinquas inter se haberent: si ue remotas: propter longius interuallum: sed si plures mouendi notas sanguinis uacua essent: hęc eadem causa bipennibus quoque piscibus reddenda est. serpentis enim ea quoque faciem referunt: & sui corporis flexu pro duabus pinnis utuntur. unde fit ut in sicco & repere possint: & diutius uiuere.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
