# De animalibus 364

Aristotle, De animalibus, 364. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/364

unde fit: ut nonnulli ex iis qui branchias habent: pauciores minusque continentes: diu extra aquam uiuere possint. ut anguilla: & quicunque serpentis speciem referunt: non enim multum refrigerationis desiderant. Vnt & oris discrimina. aliis enim os ante: & promptum est: aliis infra: parte supina: ut delphinis: & cartilagineo generi. quamobrem hęc nisi conuersa resupinentur: cibum corripere nequeunt. quod natura non modo salutis gratia: cęterorum piscium fecisse uidetur: dum enim sese ista conuertunt: mora interce dit: qua piscis quem insectantur: euadere possit. nam omnia id genus rapina piscium uiuunt. uerum etiam ne nimis suam deuo randi auiditatem explerent. Cum enim facilius caperent breui per immodicam sacietatem perirent. Quoniam etiam cum rostrum eorum structura tereti: ac tenui sit: facile scindi in oris habitum non potest. Ad hęc differentia existit: quod aliis os rescissum: aliis subinde in acutius compressum: carne uescentibus rescissum: ut iis quibus se pectinatim stipat dentium series. iis enim uires ore continentur. compressum: & ut modo dixi coartatum iis quę non carne uescantur Vtis aliis squamata (etenim squama prę rigiditate tenui tateque desistens summa corporis occupat) aliis aspera: ut squatinę: raię: & reliquis generis eiusdem: aliis lęnis: sed paucis simis, cartilaginea squamis carent: sed aspera cute muniuntur: quoniam spina cartilaginea constant. terrenam enim portionem natura inde ad cutem transtulit: inque eius asperitatem absumpsit. Estes piscium nullus: nec intus: nec foris habet: nec serpent tes: aut ex iis aliquid quę pedibus carent: partem eam habe re compartum est. Sed eius uice meatum excremento & genera tionis usui accommodatum habent eundem: quem cętera quo que ouipara: eademque quadrupeda omnia continent. quoniam nec uesicam habent: neque excrementum humidum secernunt. piscium genus his a cęteris animalibus differentiis discrepat. Elphini balenę & reliquum cętarium genus: branchiis ca d rent: sed fistulam sui pulmonis causa continent: qua hu morem quem in ore acceperint: respuant. nam & humorem ad mitti necesse est: cum cibum in aqua summersum capiant: & admissum emitti necesse est. branchię igitur iis quę spirant: con mode habentur. causam uero cum de spiratione ageremus: red didimus. haud enim fieri potest: ut idem & branchias habeat: & spiret. sed enim iis ad respuendam aquam fistula data est: quae ante cerebrum sita est: ne postposita id interciperet a spina. causa uero cur pulmonem hęc habeant: & spirent: quod maior a animalia plus caloris sibi requirunt: ut possint moueri.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
