# De animalibus 365

Aristotle, De animalibus, 365. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/365

quapropter pul mo iis inditus est: plenus caloris sanguinei. sunt hęc quodammodo & terrestria & aquatilia. ut enim aerem terrestrium more trahunt: sic pedibus uacant: & cibum in humore: modo aquati lium capiunt. Ituli etiam marini & uespertiliones: quoniam ambigant. u alteri cum aquatilibus & terrestribus: alteri cum uolucribus & pedestribus: ideo participes & utrorunque & neutrorum sunt. uituli nanque marini si ut aquatiles inspectantur: pedes habent: si ut pedestres: pinnas. quippe qui pedes posteriores pisceos ad modum habeant: atque etiam dentes omnes serratos acutosque. uespertiliones etiam pedes ut uolucres habent: sed ut quaedrupedes non hunt. cauda etiam tam quandrupedis quam uolucris carent. nam quod uolucres sunt: cauda qua drupedis uacant: quia pedestres: uolucris. quod iis necessario accidit: habent enim cuteas pennas. nullum autem uolatile caudam habet: nisi penna scissa uolatile sit. Genus enim id caudę ex pen na eiusmodi constat: cauda uero quadrupedis generi uolatili ad iuncta: uel impedimento eius pennis proculdubio esset. Trucio etiam africus eodem modo: partim auem: partim quadrupedem refert. quippe qui non ut quadrupes pennas habeat: ut non auis sublimis non uolet: nec pennas ad uolandum commodas gerit: sed pilis similes. Item quasi quadrupes sit: pi los habet palpebrę superioris: & glaber capite: & parte colli superiore est. itaque cilia habet pilosiora. sed quasi auis sit: infra pennis integitur. bipes etiam tanquam auis: bisulcus tanquam quadrupes est. non enim digitos habet: sed ungulam bipartitam: quarum rerum causa est: quod magnitudine non auis: sed quadru pedis est. magnitudinem enim auium minimam esse prope dixerim necesse est. corporis enim molem sublimem moueri nequaquam facile est. Ed de partibus animalium quam ob causam quęque sint: s dictum iam est: per omnia animalium genera. Quę cum explicata sint: Sequitur ut de generationibus animalium disseramus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
