# De animalibus 366

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/366

ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI MALIVM LIBER PRIMVS INTERPRE TE THEODORO. VM DE CAETERIS ANIMA lium partibus: tum summatim: tum singulatim seorsum de propriis generis cuiusque dictum iam sit: quemadmodum & qua de causa unumquodque esset eam causam dico: cuius gratia quippiam sit. ponimus enim causarum genera quattuor numero: primum cuius gratia ut finem. secundum substantię rationem: quę quasi unum quoddam fere existimanda sunt. Tertium uero quartumque materiam & id unde principium motus: sed cum de caeteris dictum iam sit. Ratio enim & id cuius gratia ut finis idem est. materia uero animalibus partibus sunt totis dissimilares: dissimi laribus similares iisque ea quę elementa corporum appellantur. Estat ut de partibus quę ad generationem pertinent disse r ramus: de quibus nihil adhuc diffinitum est: atque etiam de causa mouente quęnam sit: sed de ea ipsa causa considerare idem quodammodo est: atque de generatione cuiusque agere. Quam obrem nostra hęc disputatio in idem ea coniecit cum & partes: quę ad generationem accommodantur: ultimas disposuisset: & generationis principium ab iis proximum collocasset. Nimalium alia per coitum foeminę & maris gignuntur: a scilicet in quibus generibus sexus uterque est: non enim in omnibus sed in pręditis sanguine: paucis quibusdam exceptis alterum mas: alterum foemina perfectum euadit. exanguium uero quędam marem & foeminam habent: ut sobolem eiusdem generis procreent: alia procreant quidem sed non sui generis prolen scilicet quę non ex coitu animalium prodeunt sed ex terra putri aut excrementis.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
