Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 371
Unproofread scanNot analysed yet
Idem enim situs penis &testium est in iis quę habent utrumque: quinetiam ea quorum testes sunt extra: cum penis per motum calescit: semen genitale proinde collectum emittunt: non parato iam seminę con trectant ut pisces. Omnibus quę animal generant: testes ante ha bentur uel intus uel extra preterqui herinaceo. hic enim unus lum bis adhęrentes continet ob eandem qua aues causam. coitum enim herinaceorum celeriter fieri necesse est: cum non more qua drupedum superueniant tergis: sed erecti coniungantur propter aculeos. causa quamobrem testes habent quę membrum hoc op tinent: &cur alia intus alia extra declaratum iam est. Vę autem carent eo membro: non quia melius sit carere ideo carent: sed tantum quia necessarium ut dictum est: quoniam celeriter peragatur eorum coitus necesse est. qualis natura piscium &serpentum est. pisces enim incurrentes attingunt ab soluunturque ocissime. nam ut in hominum &eiusmodi omnium genere semen genitale spiritu retento emitti necesse est: sic in pisci bus mari non in branchiis accepto emittitur. facile autem pereunt: nisi id assidue faciant: itaque non iis semen tantisper concoquendum est: cum coeunt ut pedestribus &uiuiparis: sed tempestatis tepore iam concoctum continent uniuersum: ita ne dum contingunt: con ficiant sed concoctum paratumque emittant: quamobrem testibus carent meatusque simplices rectosque habent: qualis particula quaedam circa testes quadrupedum est. replicationis enim meatus pars altera sanguinea est qua recipitur materia seminis: altera exanguis: qua factu iam semen transit. itaque cum genitura eo deuenit: celeriter ea quoque absoluuntur: At piscibus talis totus meatus est qualis in homine cęterisque eiusmodi animalibus pars replicatio nis altera est. Erpentes complexu mutuo coeunt carent testibus &pene ut dictum iam est. Pene quia cruribus carent. Testibus propter sui corporis longitudinem meatus modo piscium habent. quod enim eorum natura porrecta in longum est: si praeterea in testes protraherem tur refrigeraretur genitura propter moram longioris itineris: quod iis quoque accidit quibus penis immodicus est. sunt. n. infecundiores iis quibus mediocris propterea quod semen frigidum infecundum est. refri geratur autem quod longe admodum fertur: sed quam ob causam animalium alia habent testes: alia non habent: declaratum iam est. Oeunt serpentes complexu mutuo propter ineptam sui corporis formam ad applicandum. cum enim exigua quadam sui parte coniungantur: nequeunt pre nimia prolixitate adaptari: cumque membris quibus amplectantur careant: pro iis agilitate corperis utuntur complexuque mutuo sese obuoluentes expediunt uene rem.