# De animalibus 371

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/371

Idem enim situs penis & testium est in iis quę habent utrumque: quinetiam ea quorum testes sunt extra: cum penis per motum calescit: semen genitale proinde collectum emittunt: non parato iam seminę con trectant ut pisces. Omnibus quę animal generant: testes ante ha bentur uel intus uel extra preterqui herinaceo. hic enim unus lum bis adhęrentes continet ob eandem qua aues causam. coitum enim herinaceorum celeriter fieri necesse est: cum non more qua drupedum superueniant tergis: sed erecti coniungantur propter aculeos. causa quamobrem testes habent quę membrum hoc op tinent: & cur alia intus alia extra declaratum iam est. Vę autem carent eo membro: non quia melius sit carere ideo carent: sed tantum quia necessarium ut dictum est: quoniam celeriter peragatur eorum coitus necesse est. qualis natura piscium & serpentum est. pisces enim incurrentes attingunt ab soluunturque ocissime. nam ut in hominum & eiusmodi omnium genere semen genitale spiritu retento emitti necesse est: sic in pisci bus mari non in branchiis accepto emittitur. facile autem pereunt: nisi id assidue faciant: itaque non iis semen tantisper concoquendum est: cum coeunt ut pedestribus & uiuiparis: sed tempestatis tepore iam concoctum continent uniuersum: ita ne dum contingunt: con ficiant sed concoctum paratumque emittant: quamobrem testibus carent meatusque simplices rectosque habent: qualis particula quaedam circa testes quadrupedum est. replicationis enim meatus pars altera sanguinea est qua recipitur materia seminis: altera exanguis: qua factu iam semen transit. itaque cum genitura eo deuenit: celeriter ea quoque absoluuntur: At piscibus talis totus meatus est qualis in homine cęterisque eiusmodi animalibus pars replicatio nis altera est. Erpentes complexu mutuo coeunt carent testibus & pene ut dictum iam est. Pene quia cruribus carent. Testibus propter sui corporis longitudinem meatus modo piscium habent. quod enim eorum natura porrecta in longum est: si praeterea in testes protraherem tur refrigeraretur genitura propter moram longioris itineris: quod iis quoque accidit quibus penis immodicus est. sunt.n. infecundiores iis quibus mediocris propterea quod semen frigidum infecundum est. refri geratur autem quod longe admodum fertur: sed quam ob causam animalium alia habent testes: alia non habent: declaratum iam est. Oeunt serpentes complexu mutuo propter ineptam sui corporis formam ad applicandum. cum enim exigua quadam sui parte coniungantur: nequeunt pre nimia prolixitate adaptari: cumque membris quibus amplectantur careant: pro iis agilitate corperis utuntur complexuque mutuo sese obuoluentes expediunt uene rem.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
