Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 373
Unproofread scanNot analysed yet
ita enim ex ouo animal gignitur: ex imperfecto nullum. non extra hęc pariunt oua quia natura frigida sunt non quia calida ut quidam uolunt. Vte molli intecta generant oua. quod enim caloris exigui sunt c ultimum siccare natura eorum non potest. Quia igitur fri gida sunt molle generant quia molle non extra. periret enim pro pter suam molliciem. Cum autem ex ouo animal gignitur: eo dem quo in auibus modo parte plurima generatur descendunt oua in imum efficiunturque animalia infra ad genitale: quomodo in iis fit quę iam inde a primo ortu animal generant. quamobrem uulua quoque eorum dissimis: tum uiuiparis: tum ouiparis est: quoniam utriusque consortium generis habent. nam &supra ad septum &infra porrectam genus omne cartilagineum habet. sed tam de ea quam de cęteris uuluę aut uteri generibus quem admodum se habeant: per historias dissectonesque animalium indagandum percipiendumque est. itaque hoc genus &supra continet uuluam: quod ouiparum perfectorum ouorum est: &infra quia uiuiparum est atque particeps utriusque euadit: At ue ro ea quę protinus animal generant omnia infra habent. nullo enim naturę opere impediuntur: nec partum geminant. Ad hęc fieri non potest ut animalia iuxta septum gignantur. foetum enim pondus &motum habere ne cesse est. is autem locus cum uitalis sit hęc pati non potest. difficultatem etiam pariendi ita accidere necesse est propter delationem longiorem: nam &nunc mulieres si in partu uel oscitando uel aliqua eiusmodi cau sa retrahunt: difficilius pariunt. Inanes etiam uteri aut uuluę sursum adiunctę strangulant: nec non ualidiores esse eas quae animal contineant necesse est. quamobrem omnes eę carnosę sunt. Quę autem ad septum iunguntur membrana constant: tum etiam in iis ipsis animalibus quę geminant partum planum hoc idem fit. oua enim supra atque ad latus continent.