# De animalibus 373

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/373

ita enim ex ouo animal gignitur: ex imperfecto nullum. non extra hęc pariunt oua quia natura frigida sunt non quia calida ut quidam uolunt. Vte molli intecta generant oua. quod enim caloris exigui sunt c ultimum siccare natura eorum non potest. Quia igitur fri gida sunt molle generant quia molle non extra. periret enim pro pter suam molliciem. Cum autem ex ouo animal gignitur: eo dem quo in auibus modo parte plurima generatur descendunt oua in imum efficiunturque animalia infra ad genitale: quomodo in iis fit quę iam inde a primo ortu animal generant. quamobrem uulua quoque eorum dissimis: tum uiuiparis: tum ouiparis est: quoniam utriusque consortium generis habent. nam & supra ad septum & infra porrectam genus omne cartilagineum habet. sed tam de ea quam de cęteris uuluę aut uteri generibus quem admodum se habeant: per historias dissectonesque animalium indagandum percipiendumque est. itaque hoc genus & supra continet uuluam: quod ouiparum perfectorum ouorum est: & infra quia uiuiparum est atque particeps utriusque euadit: At ue ro ea quę protinus animal generant omnia infra habent. nullo enim naturę opere impediuntur: nec partum geminant. Ad hęc fieri non potest ut animalia iuxta septum gignantur. foetum enim pondus & motum habere ne cesse est. is autem locus cum uitalis sit hęc pati non potest. difficultatem etiam pariendi ita accidere necesse est propter delationem longiorem: nam & nunc mulieres si in partu uel oscitando uel aliqua eiusmodi cau sa retrahunt: difficilius pariunt. Inanes etiam uteri aut uuluę sursum adiunctę strangulant: nec non ualidiores esse eas quae animal contineant necesse est. quamobrem omnes eę carnosę sunt. Quę autem ad septum iunguntur membrana constant: tum etiam in iis ipsis animalibus quę geminant partum planum hoc idem fit. oua enim supra atque ad latus continent.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
