# De animalibus 374

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/374

animalia uero parte infera uuluę gerunt sed quam ob causam situ contrario uuluas nonnulla animalia habent: & omnino quamobrem aliis infra: aliis supra ad septum continetur dictum iam est. Vr autem uteros aut uuluas omnia intus habeant. Testes alia extra: alia intus causa est quod cum utero contineatur quod gignitur. idque custodiam operimentum & conctionem desideret hinc uteri: aut uuluę omnium intus sunt. locus enim exterior corporis & frigidus est & offensioni expositus. Testes aliis intus aliis extra: propterea quod iis quoque operimento & uelamine opus est: tum ut seruentur: tum ut semen genitale perfi cere possint. haud enim fieri potest ut frigentes & gelidi possint retrahi atque emittere genituram. quam obrem quibus testes in propatulo sunt: habent operimentum cuteum: quod scortum uocatur. Sed quibus natura cutis prę sua diricia obstat ne mol lis cutea & ad complectendum habilis sit: ut iis quę aut piscea cute aut cortice teguntur: iis intus habeantur necesse est: quapropter delphini & quęcunque cętarii generis habent testes intus continent: atque etiam ouiparę quadrupedes corticati generis. cutis etiam auium dura est ut magnitudini debitę inhabilis sit: sed ad comprehendendum causam his omnibus designari necesse est: una cum iis quas antea diximus ex iis quae per initum & rem ueneream accidunt. hęc eadem causa est: & ut ele phantus ac herinaceus testes habeant intus. cutis enim iis quoque inepta ad habendam particulam quę operiat. Situs etiam utero rum contrarius in iis quę animal intra se generant ad ea quę oua ędunt: atque etiam eius ouipari generis in iis quae uterum infra habent: ad ea quę supra ad septum. uerbi gratia piscibus ad aues quadrupedesque ouiparas: atque etiam iis quę modo utroque generant ut oua intra se pariant: animal ędant in lucem. quę enim intra se & foris animal generant utrum habent in aluo: ut homo: bos: canis: & reliqua generis eiusdem: nam ad foetus: tum salutem: tum incrementum expedit nihil ponderis insidere uteris. Eatus etiam diuersus iis omnibus est: quo excrementum siccum & m quo humidum exit. quamobrem omnia id genus tam foeminę quam mares genitale habent: quo excrementum humidum secernatur quoque maribus genitura foeminis partus emittatur parte prio re superioreque meatus is continetur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
