# De animalibus 375

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/375

Quę autem pariunt quidem oua sed imperfecta: ut pisces ouiparis: iis non sub aluo sed lumbis adhęrens uulua continetur. nec enim incrementum oui impedimento est. quoniam inchoatum prodiens ouum foris perficitur: & meatus idem excrementarius alimenti sicci & intu est omnibus quę genitali carent. ouiparis etiam iis quę habent uesicam ut testudinibus. Generationis enim causa non excrementi emittendi duplex meatus est: sed quia seminis natura hu mida est: ideo meatus idem communis cum excremento humidi alimenti habetur. constat hoc ita esse eo quod cum genitale semen omnia animalia ferant excrementum tamen humidum illud non omnia reddunt: sed cum & maris seminales meatus & foeminę uterum firmari nec oberrare oporteat: idque aut in parte priore corporis: aut in posteriore ad prona effici necesse sit: idcirco uiuiparis propter foetum uterus in parte priore posi tus est: ouiparis ad lumbos & prona. Quę autem animal ędunt in lucem: cum intra se oua generarint: iis situs uterque: quoniam utrunque referunt genus: & eadem tum uiuipara: tum ouipara sunt. partem enim uuluę superiorem in qua oua gignuntur: sub septo ad lumbos & prona habent: inferiorem ad aluum. hac enim iam procreant animal. Meatus idem iis quoque sicci alimenti & coitus est: nulli enim ex iis genitale pendet: ut antea dictum est. meatus etiam genitales marium: tum eorum quorum proprii sunt: tum uero eorum quę testes habent simili modo atque uuluę ouiparorum habent. omnibus enim ad prona & spine locum adhęrent: non enim uagari sed stabiles esse oportet. talis autem locus posterior est: is enim est qui continentiam prębeat: & sta bilitatem. Quibus itaque testes intus continentur: iis protinus cum meatibus firmantur: nec secus iis est quibus extra tum eodem deueniunt scilicet in locum genitalis communique excipiuntur meatu: similis & delphino meatum modus est: sed testes sub aluo occulti. sed quemnam situm partes ad generationem acconmodatę: & quas ob causas tenuerint in his generibus dictum iam est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
