# De animalibus 377

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/377

Oc idem fere in piscibus quoque oniparis maxima ex parte: & in quadrupedibus ouiparis est ut foeminę maiores sint maribus: quoniam id incommodum est ad uterum magna ouorum copia extumescentem. foeminis in eo genere membrum quod pro uulua habetur fissum iuxta intestinum ut cęteris positum est: in quo foetus generatur. patet hoc in locustis: & reliquis quo rum magnitudo aliqua sit: & natrua coitum recipiat. maxima.n. pars generis insecti perexigua est: instrumenta generationi accommodata: de quibus non antea disseruimus: ita se babent. Imilarium partum semen genitale & lac reliquimus: de quibus nuuc oportune dicemus. & primum de semine: post in sequentibus de lacte. Emen alia aperte emittunt: ut ea quę sunt natura sanguinea: alia idest insecta & mollia emittant necue incertum est: itaque considerandum hoc est: utrum mares omnes semen emittant: an non omnes. & si non omnes: cur alii emittant: alii non. Tum etiam utrum foeminę sęmen aliquod conferant ad procreationem: an non. & si non semen: utrum nec aliud quicquam adhibeant: an quis non semen: tamen aliquod conferant. Ad hęc quidnam con ducant ea quę semen emittunt: suo semine ad generationem querendum est. atque omnino quę natura sit seminis: & eorum quę mestrua uocantur: scilicet in iis animalibus quę id humoris genus emittunt: Omnia ex semine gigni. semen autem ipsum proficisci a generantibus uidetur. Quamobrem eiusdem studii est quę stio. utrum ambo mas & foemina emittant: an alter tantum: & utrum ex toto corpore secernitur: an non ex toto. nam si non ex toto: nec ex ambobus quidem parentibus prodire probabile est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
