Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 38
Unproofread scanNot analysed yet
Leęna etiam duas in uentre Maribus sollipedis generis nullę sunt mammę nisi iis qui matrim similes prodierunt quod in equorum genere euenit Genitale marium aliis foris est: ut homini: equo: &aliis multis: aliis in tus: ut delphino: Quibus foris est his: aut ante habetur: ut homini: &reliquis quę modo dixi: aut retro: Quinetiam iis quę ante gerunt: aut &penis: &testes absoluti pendent: ut homini aut aluo adhęrent: &aut plus: aut minus absoluuntur: non enim τie Πesρτια κ nἀmaψεum pariter apro &equo membrum hoc absolutum est elephantus etiam genitale equo simile habet sed paruum: nec pro corporis magnitudine: testes idem non foris conspicuos sed intus circa renes conditos habet: quo circa initum celerius agit.