# De animalibus 38

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/38

Leęna etiam duas in uentre Maribus sollipedis generis nullę sunt mammę nisi iis qui matrim similes prodierunt quod in equorum genere euenit Genitale marium aliis foris est: ut homini: equo: & aliis multis: aliis in tus: ut delphino: Quibus foris est his: aut ante habetur: ut homini: & reliquis quę modo dixi: aut retro: Quinetiam iis quę ante gerunt: aut & penis: & testes absoluti pendent: ut homini aut aluo adhęrent: & aut plus: aut minus absoluuntur: non enim τie Πesρτια κ nἀmaψεum pariter apro & equo membrum hoc absolutum est elephantus etiam genitale equo simile habet sed paruum: nec pro corporis magnitudine: testes idem non foris conspicuos sed intus circa renes conditos habet: quo circa initum celerius agit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
