# De animalibus 381

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381

nunc uero et caro & os & quęuis alia pars quod dicitur: id postmodum ma gis est. Seminis autem partem aliquam dici neruum esse: aut os longe plus est quam u noster sensus assequi possit. ad hęc si foemina & mas differunt inter se uteri ratione: ut empedocles ait. Funditur in puris mas foemina frigore inito mutari uidemus tam uiros quam mulieres: ut quemadmodum ex infęcundis fęcundi sic ex habilibus foeminę procreandę ad maris procreationem propensi euadant: quasi non sit causa in secedendo ex toto nec ne: sed in moderatione immoderatoeue eius quod ex muliere uiroque secedat: aut ob aliquam eiusmodi causam: si hoc inquam ita esse ponamus. constat non propterea esse fęminam: quia ex quodam secesserit. itaque nec partem quidem quam propriam habet mas: aut foemina secessu consistere. Siquidem semen idem et mas effici potest & foemina: tanquam

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
