# De animalibus 382

Aristotle, De animalibus, 382. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/382

nam si causę esset se cessus: ut putant: non ex cunctis secedere partibus censendum es set: sed ab agente creatriceque tantum: uelut a fabro non a materia: sed ii simile aiunt: ut si uel a calceis proficisci dicant. filius enim qui patri similis est simili fere cultu corporis utitur. causa autem ut uoluptas rei uenereę uehementior sit: non quod ex toto secesserit est: sed quia prurigo uehemens accidit. quamobrem si quis frequenter ea re utitur: minus afficitur uoluptate. Item uoluptas ueneris in fine coitus potissimum est. At si ex toto secerneretur: non simul: sed singulis partibus: aliis prius: aliis post exultaret. causa uero quamobrem ex mancis manca proueniunt: eadem est: & cur filii similes parentibus prodeunt: sed non manca etiam ex mancis gignuntur: ut & dissimiles suis parentibus. quorum causam postea considerabimus. eadem enim quęstio est. Item si semen non a foemina emittitur: eadem ratione profecto: nec ex toto secedere probari potest. & si non ex toto secedit: nihil rationi repugnat: si a foemina quoque non secedere: sed alio quodam modo causam generatonis pręstari a foemina statuemus. qua de re ut disseramus: proximum est: cum semen non ex cun ctis secerni partibus apertum iam sit. initium uero tum eius ipsius propositi: tum etiam sequentis totius disputationis: ut primum de semine quidnam sit: accipiamus. ita enim & officia ipsa: & quę officiis accidunt: facilius considerare poterimus. Tale autem sua natura semen esse requirit: ut ex eo primo oriantur ea quę se cundum naturam constituuntur: non quod ex illo. uerbi gratia ho mine aliquid sit quod agat. fit enim aliquid ex hoc: quia semen eius est. Sed cum multifariam aliud ex alio fiat: alio enim modo: cum ex die noctem fieri dicimus: aut ex puero uirum: quoniam hoc post hoc. alio cum ex ęre statuam: aut ex ligno lectum. & quaecunque ex materia fieri dicimus: ut ex aliquo quod insit: & formetur: totum sit: alio cum ex musico immusicum: aut ex sano ęgrum: & omnino contrarium ex contrario. pręterea ut epicarmus facit suam exaggerationem: ex calumniis maledicta: ex maledictis pugna: quę omnia eo referuntur: unde principium motus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
