# De animalibus 383

Aristotle, De animalibus, 383. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/383

quale id quoque quod modo diximus est. pars enim quędam totius discordię calumnia est: sed aliquorum extra quod mouerit est: ut ars extra suum opus est: & lucerna extra domus incendium. cum itaque tot modis aliud ex alio fiat: semen in altero de duobus his esse apertum est: aut enim ex eo ut materia: aut ut ex primo quod mouerit est: quod gignitur. non enim ut hoc post hoc: quomodo ex panatheneis nauigato: neque ut ex contrario con trarium. gignitur enim contrarium ex contrario quod corrumpitur: & aliud quippiam subiici oportet: ex quo primo immanente sit. Igitur in utro nam de duobis illis constituendum sit semen: considerandum est: utrum ut materia: & patiens: an ut forma: & agens: an etiam ut utrumque. una enim cum iis fortasse declarabitur: & quonam pacto ex contrariis generatio sit: omnibus iis quę ex semine oriuntur. nam ea quoque generatio quę ex contra riis sit: naturalis est. alia enim ex contrariis oriuntur: mare dico & foemina: alia ex uno tantum: ut plantę omnes: & animalium nonnulla in quibus non distinctus seorsumque constitutus est sexus maris & foeminę. Genitura igitur id uocatur quod a generante pueniens causa est: quę prima optineat principium generationis: uidelicet in iis quę coire natura uoluit. Semen autem est quod ex ambobus coeuntibus illis originem trahit: quale semen plantarum omnium est: & animalium nonnullorum in quibus sexus distinctus non est. uelut id quod ex mare ac foemina primum miscetur: quasi con ceptus promiscuus quidam: aut animal. hęc enim iam habent quod ex ambobus requiritur. Semen & fructus inter se differunt: prioris posteriorisque ratioe. fructus enim quod ex alio est: semen ex quo alid. nam alias ambo idem sunt. Natura autem prima eius quod semen uocatur: quaenam sit exponenda latius est. Quodcumque in corpore ac cipimus: aut partem esse: secundum naturam: uel dissimilarem uel simi larem necesse est: aut pręter naturam: ut uel papulam: uel excrementum uel colliquamentum uel alimentum. excrementum appello reliquias alimenti: colliquamentum quod ex incremento secernitur resolu tione: pręter naturam. Sed nullam id esse partem uel similarem uel dissimilarem apertum est. nihil enim ex eo quannis similari con stituitur: ut ex neruo aut carne.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
