# De animalibus 384

Aristotle, De animalibus, 384. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/384

Quoniam etiam cum cęterę omnes partes separatę sint: ipsum separatum non est: nec uero prę ter naturam est neque naturae oblesę uicium cum in omnibus insit: & natura ex eo ipso oriatur alimentum plane res aduenticia est. Itaque aut colliquamentum aut excrementum esse necesse est. ue teres quidem auctores opinari uidentur: id esse colliquamentum Quod enim ex toto secedere: propter motus calorem dicunt: uim habet colliquamenti. colliquamenta autem pręter naturam sunt: nec quicquam secundum naturam oriri potest ex iis quę pręter naturam sunt. excrementum igitur esse necesse est: Ad omne ex crementum: aut alimenti inutilis est: aut utilis. Inutile dico: a quo nihil pręterea naturę suppeditetur: sed quo plus absumitur: eo ma gis natura uiciatur. utile contra: sed enim non tale excrementum id esse constat: eo quod iis: qui uel ętate uel morbo pessime se habent: genus hoc excrementi plurimum inest: semen minime: aut enim nullum omnino: aut non prolificum: propter inutilis ac morbidi excrementi per mixtionem. ergo utilis excrementi pars aliqua se men est. utilissimum autem quod ultimum est: & ex quo iam ununquodque gignitur membrum. est enim tum prius tum poste rius. primi igitur alimenti excrementum pituita est. & si quid aliud eiusmodi est. pituita enim alimenti utilis excrementum est. cuius rei indicium quod per mixtum cum cibo puro alere potest: & labo re absumitur. ultimum autem parum admodum ex plurimo re linquitur alimento. sed intelligendum perexiguo augeri quotidie animalia et plantas. nam nisi ita esset: additione pluris cadem uel minima modum excederent magnitudinis. igitur contra qui ueteres putarunt dicendum est. Cum enim illi quod ex toto secedat: semen esse fateantur. Nos quod ad totum suapte uatura faciat: semen esse fatebi mur. Cumque illi colliquamentum dicant: nos excrementum potius esse statuimus. quod enim ultimum accedat: & excrementum ultimi sit: id simile esse probabilius est: pinde ut pictoribus sępenumero aliquid andriceli: idest purpurissi remanet simile eius quod consumpserint. Tabescens autem quodque & colliquescens corrumpitur: & de generat. argumentum: non colliquamentum: sed excrementum po tius esse illud est: quod animalia magni incerementi minus fęcunda parua fęcundissima sunt. plus enim colliquamenti esse in magnis necesse est: sed minus excrementi. quippe cum in corpus magnum copia absumitur alimenti: itaque parum fit excrementi.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
