# De animalibus 386

Aristotle, De animalibus, 386. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/386

nam & hirci pinguescentes: minus seminis habent. quamobrem eos solent ante extenuare: & uites hircire ab ea ipsa hircorum affectione dixerunt. uiri etiam mulieresque pingues minus fęcundę esse quam non pingues uidentur. quoniam in uegetioribus excrementum concoctum transit in pin gue. nam & pinguedo excrementum est bonitate substantię sa lubrę. sunt quę nullum afferant semen: ut salix: ut populus. Itaque alię quoque eius affectionis causę reddi possunt. nam & per im becillitatem non concoquunt: & per uirium bonitatem absumunt: ut dictum est. Simili modo fęcundissima quoque & fertilissima sunt: alia propter uires: alia propter imbecillitatem. multum enim atque inutile excrementum permiscetur: ut uel morbi non nullis contrahantur. Cum non bene purgatio cessit: & alii euadunt: alii obeunt mortem. tabescunt enim eo quomodo per uri nę profluuium. nam id quoque uicium iam aliquibus accidisse cer tum est. Item meatus idem excrementi & seminis est: quibusque excrementum amborum tam sicci quam humidi alimenti: iis quo hu midi eodem seminis quoque secretio agitur. humidi enim excre mentum est. nanque omnium alimentum humidum potius est. At uero quibus hoc deest iis ea parte: qua cibi sicci sedimentum tendit: semen quoque secernitnr. addo etiam quod colliquatio: & tabes semper morbosa est. excrementi emissio semper utilis est. seminis secessio in ancipiti uersatur: quoniam aliquid alimenti inutilis assumit. At si colliquatio esset: semper noceret: quod non facit. semen igitur excrementum esse alimenti utilis atque ultimi: siue omnia semen emit tunt: siue non. in iis tamen quae emittunt: ita esse apertum iam est. Ost haec cuiusnam alimenti sit excrementum: & de mestruis disserendum est fiunt enim in nonnullis uiuiparis mestrua) nam his declaratis apertum erit: & utrum fęnina semen emittat ut mas: fiat que unum ex ambobus seminbus mixtum: An nullum semen a foemina secernatur: & si nullum: utrum aliud quippiam conferat fęmia ad generationem: sed locum tantumdo praebeat. An aliquid confe rat: idque quo nam pacto & quomodo. Sed enim sanguinem esse ultimum alimentum in sanguinario genere animalium. proportionale autem in exangui dictum antea est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
