Latin
388
Aristotle, De animalibus 388
Unproofread scanNot analysed yet
uox etiam mutatur: &mammę in tumescunt: nec non desinente ętate aboletur maribus generandi facultas: foeminis mestruorum confluuium. Ad hęc indicium illa faciunt ut excrementum sit hęc secretio foeminarum quod non mariscę: non profluuium e naribus sanguinis non uarices: non tale quid mulieribus magna ex parte accidere solet quandiu mestrua profluunt: et si quid tale accidit deteriores fiunt purgatio nes quasi hęc materia mestrua consumpta in ea fuerit minus etiam uenosę sunt foeminę quam mares &lautiores leuioresque sunt: quoniam excrementum quod eo tendat confluere in mestrua solet. hanc eandem causam esse putandum &ut corpora minora sint foeminarum qui marium in uiuiparo genere. in hoc enim uno mestrua profluunt: &omnium apertissime in muliere. plurimum nanque mestrui excrementi mulier emittit: exquo fit ut euidentis sime palleat: &obscuriores habeant uenas: &corpore plane ad marem deficiat. Sed cum mestrua sint quod foeminis fiat proinde ut maribus genitura: nec fieri possit ut due simul secretiones se minales agantur. ideo semen a foemina non conferri ad genera tionem apertum est. nam si semen esset: mestrua non essent. nunc ideo illud deest quia hęc sunt. Sed mestrua esse excrementum ut se men explicatum iam est. Testimonio autem eodem accipi pos sunt: aliqua ex iis quę animalibus accidunt. pinguia enim minus seminis habent quam macilenta: ut antea dictum est. cuius rei causa est quod &pinguedo excrementum ut semen &sanguis concoctus est: quanquam non eodem modo quo semen: itaque ratione optima fit ut cum materia superuacua consumpta in pinguitudinem sit: deficiat genitura. generis etiam exanguis mollia: &crustata optima sunt: cum utero gerunt: quod enim sanguine carent: nec pinguedo in iis consistit: hinc proportionale pinguedinis secernitur: in semina le excrementum. Iudicio autem est non tale semen a foemina emitti: quale a mare: nec amborum mixtura generari: ut aliqui uolunt quod sępę numero foeminę concipiat sine ea quae per coitum fit uoluptate. rursusque cum ea ipsa uoluptate parique concursu profusionis utriusque nibilo magis concipitur nisi mestruorum hu mor sit modice temparatus.