# De animalibus 389

Aristotle, De animalibus, 389. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/389

quamobrem nec nullis omnino ui cibus mestruorum foemina generat: neque cum effluunt magna ex parte sed a purgatione. uis enim quę in maris genitura conti netur: Aut caret alimento & materia: ex qua instituat animal: aut nimia copia semen cum humore eluitur: sed ubi effluxerint satis quod remanet: consistit. Quae autem nullis mestruorum uicibus concipiunt: aut inter ea dum agitantur & effluunt: non post earum alteris causa est quod tantum humoris continent: quam tum prolificis remanet a purgatione. quanquam non ita superat ut effluere possit alteris: quod a purgatione os uteri comprimatur. Cum igitur multum quidem effluxit: sed adhuc effluit: tamen non tantum ut semen elebatur tunc concipiunt: nec uero absur dum quicquam si a conceptu item effluunt mestrua. nam uel post aliquandiu prodeunt quanquam parce: nec semper: sed id morbidum est quamborem paucis & raro accidit. Quę autem magna ex parte fiunt ea maxime secundum naturam sunt. a foemina igitur conferri ad generationem materiam quę in mestruorum constitutione sit. mestrua autem ipsa esse excrementum apertum iam est. Vod autem semen conferri a foemina per coitum nonnulli existimant: propterea quod interdum simili uoluptate effici atur: ut mas simulque aliquid humoris secernat: id non humor seminalis est: sed loci proprius. uteri enim excretio est quae aliis euenit aliis non euenit (quod plurimum dixerim) iis quae nitide: fęminaresque sunt. non euenit iis quę fuscę atque uiragines. copia uero quibus eue nit non pro seminis emissione interdum est: sed multo excendit: tum etiam ciborum diuersa ratio plurimum facit: ut plus minus ue eius humoris excernatur: ut quędam acris saporis augent plane ex cernendi modum. uoluptas autem quae per coitum sentitur: non solum semine exeunte accidit: sed etiam spiritu exquo consistente: semen emit titur. quod patet: tum in adolescentulis qui nondum emittere queunt: propeque ętate sunt: tum in uiris geniturę ex partibus. uoluptas.n. iis omnibus scalpendo excitatur: & quorum deprauata est generato. Alius interdum soluitur: propterea quod excrementm eo secedit quod concoqui atque effici semen non possit. forma etiam similis mu lieris & adolescentuli est: & mulier quasi mas in seminis est. impotentia enim quadam foemina est: eo quod semen ex ultimo alimento concoquere nequeat: quod alimentum aut sanguis est aut sanguinis proportionale: in iis quę sanguine carent propter na turę frigiditatem: ut igitur in aluo prosluuium accidit crudita te: Sic in uenis tum cętera profluuia sanguinis: tum mestrua ue niunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
