# De animalibus 390

Aristotle, De animalibus, 390. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/390

nam ea quoque sanguinis profluuium sunt: sed illa mor bo citantur hoc naturale est. itaque generationem ex eo ratione optima fieri apertum est. Sunt enim mestrua semen non purum sed indigens confectionis: quomodo in fructuum generatione adhuc imperfecta inest quidem alimentum: Sed confectionem ad puritatem desiderat: quamobrem ut mestrua geniturę ad mixta generant: sic alimentum in fructibus gignendis mixtum ali mento sincero alit. indicio etiam est semen non emitti a foemi na: quod cum per coitum seminis uoluptas contrectatione loci eius dem atque maribus ueniat: tamen humor ille non hac emittitur. Item non omnibus foeminis id excernitur: sed sanguineis tantum iisque non omnibus: sed quibus uterus non ad septum transuer sum est: nec partus ex ouo. Ad hęc iis quę non sanguinem: sed proportionale sanguinis habent non emittitur ille humor: ut enim in aliis sanguis sic in his alia inest mistela. causa autem ne aut his aut supradictis sanguineis fiat purgatio: siccitas corporis est quę parum excrementi relinquit quantumque satis duntaxat ad ge nerationem sit: non ut etiam aliquid foras mittatur. At uero quę ui uipara sunt: sine oui partione: ut homo & quadrupedum quae suffragiues intus flectunt. hęc enim omnia animal procreant: sine ouo. iis omnibus ea purgatio fit nisi quid lęsum per generationem sit: ut mula: tamen nullis tam purgationes redundant quim homini: sed quemadmodum cuique animali hęc eueniant in libris de historiis animalium scriptum est. plurima ex omnibus animalibus purgatio mulieribus sit: maribus etiam plurimum emittitur se minis magnitudinis ratione. cuius rei causa est constitutio corpris quae humida & calida est. plurimum enim excrementi fieri in eiusmodi eorpore necesse est. carent etiam partibus iis in quas uertitur excrementum: in caeteris animalibus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
