Latin
391
Aristotle, De animalibus 391
Unproofread scanNot analysed yet
non enim pilorum copiam gerunt per corpus: non ossium: aut cornuum: aut dentium excretiones. indicium semen esse in mestruis quod simul (ut ante dixi) maribus semen fieri incipit &foeminis mestrua innotescunt: eadem ętate tanquam simul ea loca distendantur quę utrunque recipiant excrementum. Cumque tempus distendendi instat: lo ca intumescunt a spiritu: quod marium testes apertius ostendunt: quanquam &mammę: sed foeminarum mammę potius indicant. cum enim bino digito extolluntur: tunc plurimis incipiunt mestrua. igitur in quibus uita pręditis sexus maris ac foeminę distinctus non est: in iis semen ueluti conceptus iam est. conce ptum appello: primam ex mare ac fęmina mixturam: quam ob rem ex uno semine unum gignitur corpus. uerbi gratia ex uno tritici grano unus fundus: ut ex uno ouo unum animal: geminum enim ouum: duo est oua: At in quibus generibus mas &foe mina distinguitur: in iis plura animalia ex eodem semine gigni possunt: quasi natura differat. semen in plantarum &animalium genere indicium est: quod uno initu plura gignuntur in iis quę plu ra quam unum possunt generare: quo argumento constat etiam non omni ex parte corporis genituram prouenire. neque enim distincta statim inde ex eadem parte secernerentur: neque postquam simul ad uterum deuenissent ibi distinguerentur: sed euenit porro quod ex recta ratione est: ut cum mas formam et principium motus prębeat: foemina corpus atque materiam (quemadmodum in lactis concretione corpus lac ipsum est: succus aut coa galum principium spissandi cogendique optinet) sic quod a mare in foemina distinguitur intelligi debeat. cur in plura paucioraue partiatur aut singulare instituat alia ratio est: sed quia non differat forma quod diuidit: si modo se habeat modice ad materiam: ut neque minus sit: ut concoquere densareque nequeat: neque amplius ut exiccare possit: fit ob eam rem ut plura generentur.