# De animalibus 392

Aristotle, De animalibus, 392. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/392

Cęterum ex eo quod primum constituit: ex uno iam unum tantu procreatur sed genituram a foemina non conferri ad generandum: tamen aliquid conferri idque esse mestruorum constitutionem aut proportionale in genere exangui: tum ex supradictis: tum etiam ratione uni uersalique indagatione constat. esse enim quod generet: & ex quo generet: necesse est. idque quanuis unum forma quidem differre & rationis diuersitate oportet. At uero in iis quę distin ctas eas potentias optinent: corpus etiam & naturam diuersam esse agentis & patientis. Quod si mas est ut mouens & agens foemina: qua foemina ut patiens. Sequitur ut ad maris genituram foemina non genituram sed materiam conferat: quod & fieri ita uidetur. natura enim mestruorum pro prima materia est: Atque de his ita docuisse satis sit. Apertum una cum iis est de quo dis serendum deinceps sit: quemadmodum scilicet ad generationem mas conferat: & quonam pacto semen maris causa eius quod gignitur sit: utrum ut insitum & protinus inde pars corporis gi gnendi mixtum cum materia foeminę: an semen nihil commune cum corpore habeat sed motus: uisque in eo contenta sit quae communicet. haec est enim quę agat, quod autem consistat & formam recipiat reliquum excrementi foeminę est: atque ut rati one sic effectis quoque probari uidetur. nam cum in uniuersum animo complectimur: non ita effici unum ex patiente agenteque uidetur: ut quod agit in eo quod efficitur insit: nec omnino ex eo quod mouet & quod mouetur quicquam constitui. At foemina quidem qua foemina patiens est: mas qua mas agens: & un de mouendi principium est. itaque si extrema utriusque sumantur qua alterum agens & mouens: alterum patiens & quod moueatur sit: non ex iis unum quod gignitur est: sed ita ut ex fabro & ligno lectus: aut ex cera & forma globus est. patet igitur nihil secerni a maris semine esse necesse: neque si quid accedit: idcirco ex eo ut insito esse quod gignitur: sed ut ex eo quod mouerit: & forma utque a medicina qui sanatus est. facta etiam rationi consentiunt. hinc enim mares nonnulli per coitum nec membrum quidem ullum in fęminam indere uisuntur. Sed contra femina in marem ut in quibusdam insectis fit: quod enim in iis quae indunt efficitur seminne in foemina: idem in mare ipso uapor uirtusque efficit. fęina admouente suam particulam quam seminis capax est. unde fit ut genus id animaliuui diu coeat absolutumque breui generet. coniuncta igitur manent quous que constituant perinde ut genitura constituit: sed abiuncta ci to ędunt conceptum: quoniam & imperfectum quod pariunt est: quippe quę uermiculum omnia id genus progenerent: maximo sanè iudicio est: quod auibus & piscibus ouiparis euenit semen: nec omni ex parte corporis uenire neque tale quid emit ti amare: quod insit in eo quod genitum est: sed uirtute tantum contenta in genitura uiuificari: ut modo diximus de insectis: quorum foemina transigit in marem.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
