Latin
393
Aristotle, De animalibus 393
Unproofread scanNot analysed yet
Nam siue accidit ut auis hypenenna idest subuentanea oua ferat: si postea coit nondum mutato ouo ex luteo in album: fęcunda ex subuenticiis reddum tur siue concepta ex coitu. si adhuc luteis cum alio mare coniecit: Simile eius quo cum postea coiuit prouenit omne genus pullo rum: quapropter nonnulli ex iis qui ut gallinę generose procre entur: operam dant. ita mutatis admissariis faciunt: tanquam non misceatur: constitutionemque subeat semen. neque omni ex parte uenerit. ex ambobus enim uenisset: itaque bis partes easdem ha beret sed sua facultate semen maris materiam contentam in foemina: &cibum qualitate quadam afficiat. id enim efficere potest ubi secundum pręuenerit: tepefaciendo &concoquendo. cibus enim ab ouo absumitur: quamdiu crescit. hoc idem in generatione quoque ouiparorum piscium euenit. ubi enim foemina oua ędiderit mas semen aspergitur: &quęcunque attigit: fęcunda efficiuntur. quę non attigit remanent infęcunda: quasi non ad quantitatem mas conferat sed ad qualitatem. patet igitur ex iis: nec omni ex parte semen secedere: neque foeminam ita ut marem conferre ad generationem: sed marem principium motus foeminam ma teriam pręstare. hac enim causa nec per seipsa foemina generat. principium enim &id quod moueat discernatque: desiderat. Sed nonnullis ut auibus aliquatenus natura gignere potest. Aues enim constituunt quidem oua: sed imperfecta quę subuentanea uocantur: &ortus eius quod generatur in foemina agitur: nec in maren semen emittit: aut mas: aut foemina: sed ambo in fęminam conferunt quod suum utrique sit: quoniam in fęmina materia est ex quam constat: quod creatur: ac protinus partim haberi paratam materiam necesse est: ex qua primus conceptus consistat. partim subinde accedere qua nutriatur: &crescat.