# De animalibus 393

Aristotle, De animalibus, 393. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/393

Nam siue accidit ut auis hypenenna idest subuentanea oua ferat: si postea coit nondum mutato ouo ex luteo in album: fęcunda ex subuenticiis reddum tur siue concepta ex coitu. si adhuc luteis cum alio mare coniecit: Simile eius quo cum postea coiuit prouenit omne genus pullo rum: quapropter nonnulli ex iis qui ut gallinę generose procre entur: operam dant. ita mutatis admissariis faciunt: tanquam non misceatur: constitutionemque subeat semen. neque omni ex parte uenerit. ex ambobus enim uenisset: itaque bis partes easdem ha beret sed sua facultate semen maris materiam contentam in foemina: & cibum qualitate quadam afficiat. id enim efficere potest ubi secundum pręuenerit: tepefaciendo & concoquendo. cibus enim ab ouo absumitur: quamdiu crescit. hoc idem in generatione quoque ouiparorum piscium euenit. ubi enim foemina oua ędiderit mas semen aspergitur: & quęcunque attigit: fęcunda efficiuntur. quę non attigit remanent infęcunda: quasi non ad quantitatem mas conferat sed ad qualitatem. patet igitur ex iis: nec omni ex parte semen secedere: neque foeminam ita ut marem conferre ad generationem: sed marem principium motus foeminam ma teriam pręstare. hac enim causa nec per seipsa foemina generat. principium enim & id quod moueat discernatque: desiderat. Sed nonnullis ut auibus aliquatenus natura gignere potest. Aues enim constituunt quidem oua: sed imperfecta quę subuentanea uocantur: & ortus eius quod generatur in foemina agitur: nec in maren semen emittit: aut mas: aut foemina: sed ambo in fęminam conferunt quod suum utrique sit: quoniam in fęmina materia est ex quam constat: quod creatur: ac protinus partim haberi paratam materiam necesse est: ex qua primus conceptus consistat. partim subinde accedere qua nutriatur: & crescat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
