# De animalibus 394

Aristotle, De animalibus, 394. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/394

itaque partum in foemina contineri neces se est: nam & faber adest ligno & figulis limo: denique omnis actio & motio ultima iuxta materiam est: ut ędificatio in iis quę ędificantur. hincetiam quemadmodum mas conferat ad generationem acceperis: nec enim mas omne semen emittit: & quibus emittitur maribus nulla pars foetus hoc est: sicut nec a fabro quicquam secedit ad lignorum materiam: neque pars ulla artis fabri lis in eo quod efficitur est: sed forma & species ab illo per motum in ma teria existit: atque anima in qua forma & scientia est: mouet ma nus: aut aliud membrum motu certę qualitatis uel diuerso: a quibus efficitur diuersum: uel eodem a quibus idem. manus autem instru mentaque materiam mouent. Ita natura etiam maris semen emit tentis utitur eo semine quasi instrumento: & actu habente mo tum: ut in operibus artium instrumenta mouentur: in illis enim quodammodo motio artis est. Quę igitur semen emittunt: hoc modo ad generationem conferunt. Quę autem non emittunt: sed foemina particulam sui quandam inserit in marem: hęc si mile facere uidentur quasi quis materiam ad opificem afferat. nam ob imbecillitatem eorum marium nihil per aliud natura efficere potest: sed uix assidente ipsa motus ualent & similis fin genti non fabricanti est. quippe quę non per aliud attingens sed ipsa suis membris rem condat instituendam. Sexus igitur maris ac foeminę distinctus in genere omnium animalium gressi lium est: & quanquam diuersa sunt animalia mas & foemina: tamen specie idem sunt. Verbi gratia homo utrunque. At in plan tis facultates iste miscentur: nec mas a foemina separatur: quanobrem ex se ipse progenerant nec genituram emittunt: sed con ceptum: quod semen uocatur: afferunt. idque empedocles bene retulit suo carmine: deinde etiam ouiparo genus arboreum tu lit ortu. ouum enim conceptus est & animal ex parte eius creatur reliquum alimentum est. animalis sęminis etiam aliqua ex parte consistit quod oritur. reliquum alimentum germini radicique prime est: hoc idem quodammodo in iis quoque euenit animalibus: quae sexu distinguuntur. cum enim uniuntur & generant inseperata redduntur ut plantę: idque natu ra eorum nititur ut unum fiat: quod cum coeunt & coiunguntur conspicitur unum effici animal ex ambobus: atque ea quae semen non emittunt diu complexa funguntur uenere: dum conceptum con stituant: ut insecta quę solent coire: alia tam diu exigut: donec partem aduenticiam quandam mittant quę conceptum consti stituat spacio temporis longiore qui n sanguineo genere agatur. hęc enim parte quadam diei cohęrent genitura intra plures dies constituit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
