# De animalibus 395

Aristotle, De animalibus, 395. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/395

mox ubi eam emiserut partem absoluuntur profecto animalia: tanquam plantę diuise esse uidentur: perinde quasi illas quoque postquam semen acculere dissoluas & separes in sexum in situm maris ac foeminę. Atque hęc omnia recte ita a natura condita sunt. plantarum enim substantię non aliud munus nulla actio nisi generatio seminis est: Quod cum maris ac foeminę coitu efficiatur: miscuit ea natura: Indiscretumque sexum maris & foeminę plantarum generi tribuit: Sed de his alibi disputatum a nobis est. At animalis munus non solum generare: quod commune omnium uiuentium est: sed etiam cognitionis alicuius particeps unumquodque est: aliud maioris aliud minoris: aliud minime: sensum etenim habent. sensus autem cognitio quędam est: cuius siue nobilis siue ignobilis nota plurimum referet: ad ho minis ne prudentiam an ad genus in animum consi deretur. nam ad prudentiam nihil esse uidebitur: tactum gustumque tantum adipisci. At ad sensus uacuitatem summum id esse putabitur. Carum enim censueris compotem eius esse cognitionis: nec emortuum expertemque essentie omnis iacere. sensu autem animalia differunt ab iis quae tantum uiuunt sed cum uiuat etiam quod animal est necesse sit cum fun gi uiuentis munere opus est tunc coeunt: & miscentur & quasi plantę efficiuntur ut dictum est. Cęterum genus animalium te sta in tectum quoniam inter auimalia & plantas ambiguum est ut in ambobus constitutum generibus munere neutrius fungitur: nam ut planta sexu maris & foeminę caret nec in altero generat: ut autem animal nullum ex se fructum affert modo plantae: sed consistunt & generantur ex terrena & humida quadam con cretione sed de eorum generatione postea disseremus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
