# De animalibus 398

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/398

nam expedum alię animal pariunt: ut uiperę & carti laginea. alię ouium: ut piscium genus: ac cętere serpentes pedes ha bentium multę: & ouum & animal pariunt: ut quadrupedes quas modo enumerauimus: necnon intra se pariunt tum pedata ut ho mo: tum expeda ut balenę delphini. sic igitur diuidi non potest: nec discriminis eius causam habet instrumentum ullum incessui delegatum. Sed enim ea pariunt animal quę natura perfectiore sunt & principium sincerius obtinent. nullum enim intra se gignit animal nisi quod aerem recipit & spirat. perfectiora autem sunt: quę uatu ra calidiora & humidiora nec terrena constant. Caloris uero na turalis ratione pulmone describitur sanguinis compote. quę enim pulmonem habent: omnino calidiora sunt iis quę non habent: & inte rea superant quę non fungosum: aut retorridum: & parum sangui nis continentem habent pulmonem: sed sanguinulentum & mollem: utque animal res perfecta. uermis autem & ouum imperfecta est sic per fectum nasci solet a perfectiore. Quę autem calidiora quidem sunt propter pulmonem sed natura constant sicciore: aut quę frigidio ra quidem sed humidiora sunt: eorum altera ouum ędunt perfectum: altera intra se & ouum & animal pariunt. Nam & aues & cortice in tecta calore suo perficiunt: sed prę siccitate ouum pariunt: carti laginea cum minus iis calida magis humida sint: utroque parti cipant. quippe quę & ouum & animal intra se pariunt. ouum: quia frigida sunt. animal: quia humida. humor enim uiuificus est: siccitas lon ge a uita remota est. sed cum non penna non cortice non squamma tegantur: quę indicia sunt naturę siccę atque terrenę: idcirco mol le generant ouum: ut enim ipsis sic eorum ouis nulla satis insidet sicci tas: atque ob eam rem intra se pariunt oua. nam si ouum foras prodiret facile periret: carens putamine quod protegat duriore. frigida siccioraque pariunt quidem ouum: sed imperfectum. Crusta etiam duri uscula opertum propter naturam terrenam sui generis: utque imperfectum exiens possit seruari tutela operimenti testacei. pisces itaque cum squamati sint: & genus crustatu: ut terrena costitutum natura aa Z. oua putamine duriore generant. Sed mollium genus ut ipsum na tura corporis lenta est: sic oua quę imperfecta ędere solet tuetur & seruat. plurimum enim lentoris sua cum foetura emittunt. i Niecta omnia uermiculum pariunt: eademque omnia sanguime carent: unde fit ut quę extra uermiculum pariunt sanguine uacent: quanquam exanguia non oua uermen pariant: commutant enim inter se uices insecta: & quę ouum pariunt imperfectum: ut pisces squammati: & crustata: & mollia. horum enim omnia uermen imitantur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
