# De animalibus 4

Aristotle, De animalibus, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/4

Quid autem: cum uel ipsa latina exemplaria quorum ope iuuari nitimur: non minus sint emendanda qui gręca. Quę enim utilitas librorum plinii satis interpreti afferretur: nisi emendarentur & corrigerentur: Iam ante ętatem nostram: seculis multis iacuit inutile opus eius au toris: quod de historia naturali inscribitur.s.propter innume ros librariorum errores. quanuis enim autoritate: tum scripto ris: tum rerum scriptarum peteretur: & a pluribus scriberetur tamen legi: ne a doctissimis quidem uiris poterat: usque adeo mendosum corruptumque habebatur: caruerunt certe diu latini homines magno fructu eorum librorum: quanquam nunc doctrina insigni singularique industria Ioannis andreę presulis haleriensis: facilis facta est: & lectio eorum librorum: & imitatio hic enim primus hos libros emendauit: atque utiles reddidit. Quod munus: si in cęreris quoque libris corrigendis hic subiis set: labor sane: aut nullus: aut longe minor scriptoribus inter pretibus relinqueretur: sed quoniam hunc uirum: alia munera tui felicissimi principatus: & rei publicę a litterarum studiis priuatis diuerterint: accidit res cuique proculdubio difficilior Mibi autem uel illa difficultas laborem accumulat: quę non ad eos interpretes spectat: qui res difficiles gręce dicant: faciles ue ro latinis uerbis impropriis peruertant: sed ad eos: qui ne ea quidem inconsiderata relinquunt: quę antiqui autores negligentia quadam non facile excusanda prętermiserunt qualis questio: de Thoe quadrupede: & panthere: de dyasipode: de lynce: de aliis plerisque occurrit: Sed an ego dignum quicquam uel meo tanto labore: uel tuo desiderio efficere potuerim: tu mihi eris & iudex: & censor. fuit quidem studium mihi certandi: non cum interpretibus illis: quos uincere nullum negotium est: sed cum aristotele ipso: ut libros quos ille alexandro regi suo prin cipi non minori industria quam doctrina conscripserat: hos ego tibi principi meo latinos redderem non deteriores. sed an effecerim quod mihi statueram: tu uideris: Abes uero in hoc codice libros duo de uiginti. scilicet h nouem de historia animalium. Quattuor de partibus quinque de generatione.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
