# De animalibus 400

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/400

Talis id ex quo oriuntur materia est: sed hoc loco non ex quo oriantur quęrimus: Sed a quo partes cor poris generentur: aut enim extrinsecus aliquid aut in genitura & lemine insitum agit: idque aut pars aliqua animę: aut anima: aut habens animam est: sed ab aliquo extrinsecus agente effici queque aut ui scera: aut alia membra remotum a ratione uidetur. fieri enim non potest: ut moueat quod non tangit & quicquam ab eo quod non moueat. afficiatur igitur in ipso conceptu aliquid iam inest quod aut pars eius sit: aut seorsum contineatur. Sed aliud quic quam esse abiunctum irrationabile est. etenim generato iam animali corrumpatur ne illud an maneat. At nihil in esse uidetur: quod non totius pars sit: aut plantę aut animalis: Quin etiam corrumpi postquam uel omnes uel aliquot partes effecit absurdum est. Quid enim efficiat reliquas: nam si illud posteaquam effecerat cor interiit. Cor autem ipsum partem aliam efficit: eiusdem rationis est: ut uel omnia intereant uel omnia seruentur: ergo seruari necesse est. pars igitur eius est id quod protinus in semine inest. sed si nihil aimęe est: quod non aliqua in parte sit corporis: ut animata quoque pars a liqua protinus sit: consequitur. Sed cętera quonam pacto efficiantur: Aut enim simul omnes partes generantur. Verbi gratia: cor: pul mo: iecur: oculus: & reliqua omnia: aut ordine deinceps: ut in iis car minibus quę ad orpheum auctorem referuntur. Similiter enim ut re tis implexum constitui animal ibi scribitur. Sed enim non simul omnia effici: uel sensu parcipi potest. Cum partes alię iam in esse: alię nondum ad esse cernantur: nec dici potest eas prę sua exiguita te latere. pulmo enim qui amplioris quam cor magnitudinis est: posterior corde in primo ortu conspicitur. Sed cum aliud prius: aliud posterius fiat: utrum alterum efficiat alterum: & sit propter proximum: an potius hoc post hoc fiat? Verbi causa: non cor iam ortum efficit iecur: idque aliud quippiam: sed hoc post hoc ut postquam puer factus est: uir efficitur. non a puero agente uir ef ficitur. Cuius rei ratio illa est: quod ab eo quod actu est: id quod aa 3° potentia est efficiatur: tum in naturę: tum in artis operibus. itaque speciem & formam esse in illo oportebit. Verbi gratia in corde formam iocineris: quanqui alias quoque illa opinio absurda & conmenticia est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
