# De animalibus 401

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/401

Quin etiam ut in semine protinus pars aliqua anima lis aut plantę facta contineatur. Siue quę cęteras efficere possit siue quę non possit. Impossibile est quando ex semine & geni tura omnia generantur. ab eo enim qui semen fecerit: creatum id procul dubio est: siquidem protinus inest. At uero semen pri us fiat oportet. Idque officium generantis est: nulla igitur pars con dita inesse potest: ergo quod agit nullam in se habet partem: At ne extra quidem alterutrum autem sit necesse est. Hęc igitur sol uere conandum est: fortasse enim aliquid ex iis quę diximus non simpelx est: ut ab extero nihil effici posse nam & et ut possit: & est ut non possit: sed semen an id a quo semen dicamus nibilo re fert: scilicet qua motum: quem illud mouebat. semen in seipsum continet: fieri autem potest: ut hoc ab hoc moueatur: & hoc ab hoc sitque perinde: quasi admirabilia illa spontina. partes enim habent uim modo quodam: etiam cum quiescunt: quarum primam ubi extrinsecus aliquid mouerit: statim proxima actu efficitur: ut igitur in spontinis illis quodammodo illud mo uet quod nihil nunc tangit: sed ante tetigit: sic id a quo semen aut quod semen effecit mouet: cum aliquid tetigerit: quanqui non adhuc tangit: & motus qui inest quodam efficit modo: ut ędifi catio ędes. igitur aliquid esse quod efficiat: sed non ita ut hoc quicqui nec perfectum in esse: primum agens apertum iam est: quemadmo dum autem ununquodque fiat accipiendum hinc est hoc inicio. omnia quęcunque aut natura: aut arte efficiuntur: ab eo quod actu est fiunt ex eo: quod potentia tale est. Semen igitur tale est: motumque habet & principium tale: ut motu peracto pars existat quęque: eademque sit animata. non est enim facies nisi animam habeat neque caro sed corrupta equiuoce dicetur facies aut caro: perinde quasi la pidea: aut lignea facta sit. simul autem partes similares & instru mentales siue officiales efficiuntur: & quemadmodum non securi non aliud instrumentum dixerimus factum esse ab igne solo: sic non pedem non manum eodemque modo ne carnem quidem. nam eius quoque aliquod officium est. dura igitur mollia: lenta: rigida: & quicunque alii affectus partibus insunt animatis a cali ditate: frigi ditateue effici possunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
