# De animalibus 41

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/41

δα δυδττας ἀκὶ τυτῖη E canibus diuersa sententia est: quippe cum alii nullum iis decidere dentem opinentur: alii caninos tantum ap pellatos mutare uelint: quos etiam homo amittit: uerum hoc latere propterea quia non ante mutant: qui pares intus enascan tur: Quod idem uel in cęteris scilicet feris euenire ueri simile est. Et quidem caninos tantum mutare perhibentur. Aetas uetustiorum recentiorumque canùm dentibus iudicatur. Iuuenibus enim dentes candidi & acuti: ętate prouectis nigri obtusique. Gitur certe in equis contra: atque in cęteris animalibus: cum enim cęteris senectute dentes nigrescant: equo can didiores redduutur. Planos ab acutis disterminant: qui canini appellantur. formę utrorumque participes: quippe qui infra latiusculi: supra acutiusculi sint. maribus dentes plures quam foeminis: ut in genere hominum: ouium: suum: caprarum pa tent. In cęteris nondum exploratum est. Quibus plures: hęc uiuaciora magna ex parte sunt. Quibus pauciores & rariores hęc magna ex parte uitę sunt breuioris. Omini nouissimi maxillares: quos geminos uocamus: circiter uicesimum annum gignuntur. Et uiris & mu lieribus. Iam uero quibusdam mulieribus anno etiam octoge simo maxillares illi nouissimi: non sine dolore exierunt: ui ris quoque idem euenisse accepimus. quod certe iis accidit quibus in iuuentute ipsi gemini nati non fuerint. Lephanto dentes utrinque quatuor: quibus conficit ci bum atque in farinę speciem molit. dico pręterea prominent grandes: quos mares grandiores resimatosque habent foeminę minores: & contra qui mares. Vergunt enim deorsum pronique deuiant: statim cum natus est elephantus: dentes habet: quaquim grandes illos: non illico perspicuos obtinet. Inguam perquam exiguam habet: atque interius positam quam in cęteris sit: ita ut uix eam uidere possis. Ris etiam magnitudine discrimen existere animalibus planum est. aliis enim os rescissum: ut cani leoni: denique omnibus quibus dentes exerti. Aliis paruum: ut homini Υ+σJρρακδς Aliis mediocre ut generi suum. equo fluuiatili quem gignit ęgyptus: iuba equi: ungula qualis bubus: rostrum resimum. Talus etiam inest bisulcorum modo dentes exerti: sed leuiter: cauda apri.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
