# De animalibus 416

Aristotle, De animalibus, 416. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/416

itaque instrumentalium partium quę sua natura geni tales sunt: eas semper esse priores oportebit: alterius enim cau sa sunt tanquam principium: At uero quę tales ex iis quae alterius gratia constat non sunt: eas esse posteriores congruit: quamobrem utrę nam partes priores sint: Quę alterius causa: an cuius causa ipsę sint distingui non facile potest. incidit enim ut partes mouentes prio res sint generatione qui finis: mouentes autem ab instrumentalibus distingui non facile est: Atqui ea ipsa uia rationeque. Quid post quod fiat: quęrendum est. finis enim quorundam posterior est. Quamobrem ea pars quę principium continet: existit. mox tota supe rior moles qua propter caput & oculi foetus maximi inter ini tia apparent. Inferiora ab umbilico: crura dico exigua cernuntur: Partis enim superioris gratia inferior est. Et neque pars finis neque genitalis est: eius necessitatem etiam cur ita sit: non bene reddunt: qui quod semper ita fit dicunt: idque principium in his existimant: ut Democritus abderitanus opinatur: quod sempiterni & infiniti prin cipium nullum est. causa autem cur ita! principium est: & infinitum quod sempiternum est. Itaque interrogare de eiusmodi rebus cur e ita? quęrere inquit principium infiniti. Atqui ea ipsa ratione qua censeant non esse quęrendum nullius rei sempiternę demonstratio esse poterit: & tamen esse complurium uidetur: quarum alię semper fiunt: alię semper sunt. nam & triangula figura duobus rectis ęquae les semper habet: & diametrum incomensurabilem esse cum costa sempiternum est: attamen causa eorum aliqua & demonstratio est. Igitur non omnium rerum principium quęrendum esse recte dicitur: at rerum quę semper aut sunt aut fiunt: nullum principium esse quaeren dum non bene asseritur: sed ea duntaxat principia non recipiunt examen eiusmodi: quę rerum sempiternorum sunt. principii enim alia cognitio non demonstratio est: principium uero in rebus immobilibus quidditas est. In rebus autem quę fiunt iam plura habentur principia: sed modo diuerso: nec omnia modo eodem quorum principiorum unum numero est: unde motus. quam ob rem omnia quę sanguinem habent aimalia cor primum possident: ut inter initia nostrę disputationis dictum est: in cęteris primum gignitur: quod proportionale sit cordis.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
