# De animalibus 419

Aristotle, De animalibus, 419. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/419

ultimi uero perficiuntur: quoniam cerebrum quoque uix consistat: sero enim a frigiditate humidi tateque uendicatur in omnibus quidem: sed pręcipue in homine: nam & sinciput inter ossa ultimum confirmatur. Iam enim cum partus in lucem uenit molle hoc infantis os est. causa ut hoc maxime hominibus accidat: quoniam cerebrum humidissimum & maximum omnium animalium homines habeant. cuius rei causa est: quod calorem etiam cordis purissimum optinet: quod temperamentum intellectus plane significat. homo enim omnium aimalium pru dentissimus est: Puerili etiam longo tempore nequeunt conti nere caput: prępondere cerebri: nec secus partes quas mouere oportet. principium enim mouendi sero superioribus domina tur: & ad postremum iis quorum motus non iungitur cum prin cipio ut cruribus. o Alpebra etiam talis pars est: sed cum natura nihil superua caneum: nihil frustra facere soleat. Constat nec prius neque posterius quam usus exigat ab ea effici quicquam. sic enim quod factum est: frustra aut superuacaneum fuerit: itaque palpebras si mul & distingui & posse moueri necesse est. Sero igitur ocu li animalium perficiuntur propter copiam humoris conco quendi in cerebro. Vitimi autem quod mouendi facultas nisi in creuerit: nequeat mouere eas partes: quę tam remote a principio refrigerateque sunt. declarant hoc idem palpebrę sua natura: cum enim uel quantalibet grauitate caput temptatur: aut ex somno: aut temulentia: aut alia eiusmodi causa palpebras attollere non possumus: quanqui leui pondere aggrauentur. Sed de oculis iam di ctum est: Quemadmodum oriantur: & quam ob causam ultimi arti culentur & absoluantur. c Aeterarum partium una quęque ex alimento gignitur nobi lissima quęque et potissimi principii particeps ex concocto sincerissimo primoque alimento. reliquae necessarię ac illarum gra tia instituendę ex deteriore & reliquis excrementisque. Perinde e nim natura atque paterfamilias prudens nihil amittere solet: ex quo facere aliquid commodi possit. dispensatur autem in cura rei familiaris ita: ut cibus optimus detur liberis: deterior seruis uilissimis sociis animalibus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
