# De animalibus 421

Aristotle, De animalibus, 421. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/421

At dentes nihil tale recipiunt: ossibus enim annumerantur: in iis ani malibus quę ossa habent & dentes. accrescunt soli omnium ossi um tota uita: quod patet in iis dentibus qui mutuum tactum de clinant: causa incrementi est quoad pertinet ad id cuius gratia ut fungi officio possint. breui enim tempore attritu consumenrem tur nisi subinde repararentur: quando uel nunc senescentibus non nullis edacibus dente non magno pręditis: admodum perteruntur. plus enim indies adimitur quam additur: quamobrem bene id quoque ad rem quę accidit emolita natura est: quippe quę in senectutem ui tęque exitum: defectum dentium proferat: & pro uitę spacio praescripse rit modum. Sed si deciesmilies aut deciescenties annis uita seruare tur: & pręgrandes primos oriri oporteret & sępius renasci: Quam uis.n.assidue reciperent incrementum: tamen detriti plus quam accresce rent. Inutiles demum ad cibum conficiendum euaderent. Sed cu ius nam gratia capiant incrementum dictum iam est. Accidit au tem ut neque eandem naturam quam cętera ossa dentes habeant. cętera enim in prima constitutione omnia gignuntur: neque est quod post oriatur. At dentes post enascuntur: quamobrem cum deciderint de nuo possunt oriri. tangunt enim ossa: non continuantur: ex eo tamen gignuntur alimento: quod in ossa administratur. quapropter ean dem quam ossa habent naturam: & tunc cum illa iam suum numerum receperunt: sed cum cętera animalia dentibus: aut dentium propor tionali prędita enascantur: nisi quid pręter naturam accidit. Per fectiora eni qui homo generatione absoluuntur. homo dentibus carens uenit in lucem nisi quid pręter naturam intercesserit. sed quam ob causam dentes: alii decidant: alii non: post explicabimus. Quod autem eiusmodi partes excremento constituuntur: ea causa homo in obsępto & nudissimo omnium animalium corpore est: & ungues minimos pro magnitudine habet. minimum namque in eo est excrementum terrenum: cum enim excrementum quodque sit: quod inconcoctum remaneat. Tum quod terrenum in corperibus est: omnium maxime est inconcoctum: quemadmodum partes quęque consti tuantur: & quę nam causa generationis sit declaratum iam est. a Vgentur foetus qui forma animalis nascuntur: per um bilici annexum: ut ante diximus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
