# De animalibus 426

Aristotle, De animalibus, 426. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/426

ex diuersis autem specie diuersum animal gigni po situm est. sed enim hęc ratio admodum uniuersalis inanisque est. rones.n. quae non ex propriis ducuntur principiis inanes sunt & rerum esse uidentur: cum longe aberrent. sunt profecto geometricę rationes: quę ex prin cipiis geometriciis afferuntur. Idemque in cęteris est intelligen dum. uidentur tamen eiusmodi rationes quamuis inanes aliquid esse. nam & inane siue uacuum illud aliquid esse uidetur: cum tamen nihil omnino sit: nec uerum est quod concluditur. multa enim ex iis: quę non eadem specie progenerantur: foetifera prodeunt: ut ante exposui. hoc igitur modo: nec de cęteris rebus neque de naturalibus indagandum est. Sed ex iis quę in genere: tum equo ram: tum asinorum insunt considerando potius acceperis cau sam. primum enim utrumque eorum singularem parit inter cogna ta animalia plura numero: tum foeminę non semper concipere possunt: & quidem equi interposito tempore admittuntur: quo niam ferre continue nequeant: sed equa mestruosa non est: im mo minimum inter quadrupedes emittere solet. asina conceptus incontinens est: genituram utique iniectam emingit: quamobrem uerberibus eam sectantes cogunt ne id faciat. Ad hęc frigidum animal asinus est: quamobrem locis frigidis gigni non potest: ut pote sua natura impatiens frigoris uelut apud scythas & eorum finitimos: nec uero apud gallos qui supra Hispaniam colunt genus id animalis est. nam ea quoque prouincia frigida est: hinc admissarios etiam non ut equę: sic asinę equinoctio ammouent: sed ęstiuo solstitio: ut tempore calido pulli nascantur. eodem enim tempore parit: quo coierit Annum uterum fert & asina & equa. Cum igitur natura sit frigi dum animal ut dictum est: semen quoque genitale eius frigidum esse necesse est. Cuius rei indicium quod si equus superuenerit asinam quam inierit asinus: non peruertet asini initum: sed si asi nus superuenerit equam quam equus inierit: peruertet propter seminis sui frigiditatem. Cum igitur inter se ipsa iunguntur seruatur semen perper alterius calorem. calidius est enim quod ab equo secernitur. nam asini & materia & genitura frigida est: equi calidior est: cum autem mixtum uel calidum cum frigido uel frigidum cum cali do est: euenit ut conceptus ex iis seruetur eaque uicissim ex se ip sa foecunda sint. At uero quod ex iis prodiit: non insuper foe cundum sed infoecundum ad perfectam foetificationem est. omnino cum utrumque aptum propensumque sit ad sterilitatem.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
