# De animalibus 427

Aristotle, De animalibus, 427. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/427

sunt enim in asino tum ea quę diximus: tum etiam ut nisi a prima dentium mutatione generare incipiat nunquaim post generet: sed sterilis omnino perduret. ita in exiguo continetur generandi uis corporis asini ni: facillieque labitur ad sterilitatem. equus etiam simili modo idoneus est ad sterilitatem tantoque deest ut sterilis sit: quanto ut quod ex ipso proderit. semen frigidius reddatur quod tunc efficitur: cum asi ni excremento miscetur. asinus quoque parum deest quin sui ge neris initu sterile generet. Itaque cum accesserit quod pręter naturam est: si ante uix unum partu naturę legitimum poterat gene rare iam quod peregrino ex iis prodiit sterilius nihil deerit: ut sterile sit sed necessario sterile erit. euenit etiam ut corpora mu lorum magna efficiantur: quoniam mestruorum decessus ad corpo ris incrementum uertatur. Cumque partus eorum annuus sit: non mo do concipiat: sed etiam enutriat: nulla opus est quod fieri non potest sine mestruis. mulis autem mestrua desunt: sed quantum inutile est: cum excremento uesicę abigitur. Vnde fit ne muli genitale foemi narum sed ipsum excrementum olfaciant. reliquum in corporis incre mentum & magnitudine uertitur. itaque concipere quidem aliquam do mula potest: quod iam factum est: sed enutrire atque in finen perducere non potest. mas generare interdum potest: quoniam & calidioris naturę qui foemina mas est: & nihil corporis per coi tum confert ad generationem: quod autem facit gynnus est. quid mulus oblęsus est: nam ex equo & asino gynni proueniunt: cum conceptus in utero egrotauit. est enim gynnus idem quod me tachoerum in porcis: quod enim ibi lęsum deprauatumque in ute ro est metachoerum uocatur: quasi aporcellum dixeris: idque cuili bet porco accidere potest. pygmeorum etiam id est namnorum pomilionum & pusillorum generatio similis est. nam eorum quoque membra & magnitudines uiciantur in utero: & sunt ueluti aporcel la & gynni hactenus de mulorum sterilitate.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
