# De animalibus 428

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/428

ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE THEODORO. EMVLORVM STERILITATE dictum iam est: atque etiam de iis quę animal & foras & intra se pariunt. 1 N sanguineo autem ouiparo genere parti similis generatio: ut in pedestribus est: idemque de omnibus aliquid accipi potest: partim differentia: tum inter ipsa: tum ad pedestria existit. Oriuntur omnia coitu mare in foe minam emittente semen genitale: sed aues ouum ędunt perfectum: crusta intectam dura: nisi morbo lędatur: atque omnia auium oua bicolora sunt. piscium cartilaginei (ut sępius dixi) cum intra se oua pepererint animal excludunt ouo in alium uteri locum ex alio translato. molle hoc ouum est & unicolor. unus ex iis animal non parit: qui rana uocatur: cuius causam post exponam: cęteri pisces qui oua pariunt: ouum unicolor ędunt: quod imperfectum est. quippe quod extra capiat incrementum: eadem causa qua & quod intus perficitur. d Euteris qua inter se differentia discrepent: & quas ob cau sas ita sit declaratum est ante. Viuiparorum.n.alia supra iuxta cinctu uterum continent: alia infra iuxta genitale. supra cartilagi nea habent: infra quę animal & intra se & foras generant: ut ho mo: equus: & reliqua generis eiusdem. ouiparorum etiam alia infra: ut pisces qui oua pariunt: alia supra ut aues. consistunt uel spon te conceptus in auium genere quos subuentaneos et Zephirios à fa uonio quidam appellant: qui profecto in iis fiunt auibus quę non uolaces sunt: aut uncę sed multipare: quoniam excremento ipsę abu dant. uncis in alas & pennas id uertitur corpusque exiguum siccum & ca lidum habetur. decessus autem mestruorum & genitura excrementum sunt. cum igitur & pennarum natura & seminis excremento gignatur: nequit natura large utroque uersus profundere: hęc eadem cause est: & ut aues uncę nec salaces sint nec multipare: sed graues uolacesque: quarum corpus grandiusculum: ut columba & similes: aut graues non uolaces: quarum corpus grande ut gallina coitu superent: & partu. grauibus enim non uolacibus: ut gallinis perdicibus: & reliquiis: id genus multum eius excrementi fit. quapropter ma res eorum salaces sunt: & foeminę multum materię suggerunt & quidem pariunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
