# De animalibus 43

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/43

reliquę autem particulę. ad manum facile referuntur: digiti nanque uolę speciem gerunt: degunt plus temporis prone quadrupedum more qui erectę: carent natibus: ut pote quadru pedes. priuatę cauda sunt: ut pote bipedes. exigua enim om nino cauda inest: quatenus nota solum habeatur. Genitale etiam foeminę mulieris est: mari potius canis: quam hominis. Aebi ut superius dixi: omnes tandam habent. partes ue ro interiores humanis similes: genera hęc omnia con tinent. partes animalium uiuiparorum exteriores ita se habent Vadrupedes quae oua pariunt: eędemque sanguinem habent (Ter restre autem ac sanguinis particeps nullum oua aedit quin idem aut quadrupes sit: aut pedibus careat omnino) om nes caput: collum: dorsum: prona atque supina corporis pos sident: pedes etiam priores posterioresque: & quod pectori proportionetur: modo uiuipari quadrupedum generis. caudam quoque habent longiorem: exceptis paucis: sed hęc omnia pedes in plures digitos habent discretos: Ad hęc omnibus his sensus totidem qnot cęteris quadrupedibus sunt: et lingua omnibus data est: Excepto quem ęgyptus fert crocodilo: nam ille similis quibusdam piscibus est. Cum enim pisces omnino spinęam nec absolutam continent linguam: tum uel maxime: nonnulli adeo lęuem indiscretumque eum ipsum lin guę tributum locum sortiuntur: ut nisi admodum labrum diduxeris neuestigium quidem linguę inspicere queas: Au riculis tamen hęc omnia carent: meatusque tantum habent audiendi: Carent etiam mammis: nec genitale aut testes foris obtinent manifestos: sed intus conditos. nec pilo sed cortice omnia tecta sunt. dentibus etiam serratis sunt omnia. Crocodilo fluuiatili oculi suis: dentes magni exertique: ungues robusti: cutis corticosa.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
