# De animalibus 432

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/432

quam obrem in bicoloribus ouis animal initium sue generationis a candido est sumit. Initium enim animale in candido cibum a luteo capit. calidioribus itaque animalibus seorsum ista haben tur distincta: exquo principium ortus: & exquo alimentum atque alterum candidum alterum luteum est: & plus candidi sin serique semper est quam lutei & terreni. At minus calidis & hu midioribus contra. plus lutei idque humidius est: quod in plau stribus accidit auibus. Cum enim illę sua natura humidiores sint: tum frigidiores terrenis auibus constant. Itaque oua earum multum eius quod uitellum uocatur: habent: minusque luteum. quoniam can didum minus ab eo separetur. Quę iam sua natura frigida inter ouipara sunt: ea longe humidiora constant. quale genus piscium est: nec candidum habent distinctum: quia exiguum hoc est & frigidę terrenęque qualitatis copia impedit. quamobrem omnia piscium oua unicolora sunt atque ad lutea: candida ad candida lutea esse dixeris: auium uel subuentanea oua colorem eum du plicem optinent. habent enim ex quo utrumque sit: & unde principi um: & unde cibus: sed hęc imperfecta sunt: & maris indiga. fi unt enim foecunda: si quo tempore ineuntur a mare. nec uero sexus causę coloris duplicis est: ut candidum a mare: luteum a foe mina sit: sed ambo a foemina proficiscuntur: Verum alterum fri gidum alterum calidum est: in quibus multum caloris est distinguum tur: in quibus parum distingui non possunt: & ob eam rem con ceptus eorum sunt unicolores: ut dictum est. semen autem ma ris constituit tantum. ideo primum exiguus albusque conceptus auium cernitur: mox tempore procedente luteus totus. Cum iam plus sanguinis admiscetur: postremo secedente calore pars can dida circum insistit: quasi humore equae feruente quoquo uersus. candida enim pars oui sua natura humida est. Caloremque anima lem intra se continet: quamobrem circum ipsa discernitur lutea & terrema intus manet. & si plura oua coniecta in patinam: aut tale aliquod uas co quis igne: ita ne motus caloris citatior sit quam ouorum distinctio.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
